In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum[*]tunc D al.
accensus C. Neroni fuit, P. Tettius[*]Tettius δ: Pettius DKp: Pectius qr
, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus[*]mil. trib. Dψ
: trib. mil. p (errant Zumpt, Iord.) br
fuit, haec eadem ipse[*]ipse coni. Benecke: ipsa codd.: ipso Haase, Kays.
se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore quidem[*]quo tempore quidem Dp rell. (praeter G2K quo temp. ipse qu.): quo quidem temp. Siesbye, Muell.
signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de quo ne multa[*]multa π: multum Dψ
disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio[*]Neronis iudicio del. Bake
non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.
verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite
[*]fuerit audite qr edd. recc.
, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis[*]his codd.
in vestra fide praesidi esse oportere.
29
quod toti Asiae[*]in Asiam auct. Iord. secl. Kays.
iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam proficisceretur. posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ille miser defensorem reperire neminem poterat[*]rep. nem. pot. πbδ, Zielinski p. 193: nem. rep. pot. Dψ
; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur? accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset[*]quod iste iussisset s. l. p2
, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo AMPLIUS pro nuntiaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
30
quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret
[*]oporteret scripsi: potuerit Dp rell. (i, §103; iii, §113: Cl. Rev. xvii. 202) non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam[*]quod quam prG12δ
: quod quoniam DZς
minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent.