In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
constituitur in foro Laodiceae[*]laodiceē b: laodicie D: laodiciae πλςs spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et[*]luctum et om. G2K gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem!
iam iam, Dolabella, neque me[*]me Dp al.: om. Lgg. praeter q tui neque tuorum liberorum[*]liberorum Dψπb: liberum Quint. Asc. edd , quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium[*]innocentum G1Z sanguine lui[*]elui Bake (sanguines lui p) velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti[*]sperasti L ? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.
31
tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis[*]a liberis om. pq1 suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? negare non potes; habeo enim testimonium tuum[*]tuum Dp rell: publicum tuum Asc., Klotz quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti.
recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTI- MONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM —[*]Recita... domum in mg. pr (ipsum hunc b): om. Dψ . bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur[*]lampsaceni civ. fac. conabatur p: lampsaceni fac. conabantur δ ? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.
quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam[*]tuam pr: om. Dψ concurreret[*]concurreret b Lg. 42: -erit Dp rell. ? tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas: causam huius tanti terroris occultas. nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat[*]perpetua confirmat Dp rell.: conf. perp. qr (Zielinski, p. 193)?