In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE[*]P. R. pecuniam redactaeZZZ p (redacta e SDG2: redacta est D2G1Z). QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam[*]aliquam calam. SD al. p: cal. aliq. G2
tempestatem[*]pestem s. l. p2: pestem tempestatemque qr
pestemque pervasisse demonstro.
itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset[*]cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit[*]produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit); dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros[*]descensuros pbr: discessuros SDψ
pollicebantur.
Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est[*]Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.
; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur[*]prorogarentur codd.
, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde[*]proinde codd. praeter Lg. 48 et
δ (perinde) quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium[*]ad aerar. rationes G1
referat.
39
Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam[*]quam SDZp: om. G2LK
ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.
quaestorem se[*]quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.
in senatu exspectare dixit, proinde quasi[*]deinde quasi SDp al.
non, ut quaestor[*]et quaestor codd.
sine praetore possit[*]posset δ
rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:
quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia[*]octing. duo milia G2LK
, quod tu homo castissimus[*]callidissimus G1
aliud in tabulis habebas. hinc illae[*]aliis coni. Wyttenb.
extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis[*]ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.
multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum[*]numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50) Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.