In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*]nil Asc.
ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*]cum (ante confic.) om. SD
conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*]arbitrare pG1
si, quibus pecuniam credebas, iis[*]his SDp al.
expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*]nomen ullum qr nominis SD
referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*]solius? Muell.
tabulis te causam dicturum existimasti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
40
verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*]habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis, criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*]quin pr: quid in SD al.
offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*]aut om. LK
quae amico meo facta est, quibus ego in[*]in om. G1K
rebus interfui'. his
[*]iis SD
omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*]brev. rat. G1
ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*]ex p Asc. Prisc. δ
: om. SDψ
utroque genere, et iuris dicendi[*]dicendi SDp Prisc.: dicundi δ
et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*]aut Prisc.
ac mediocre obici nihil oporteat[*]nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite.
41
P. Annius[*]C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)
asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*]ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo
. is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*]eum SDKZpr: cum q: om. b edd.
natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*]omnia faciebant qr
cum pupilla[*]puella Prisc.
, legis[*]legis SDp: leges Prisc.
aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*]mortuus est Kr
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iste praetor designatus—utrum admonitus an temptatus[*]an temptatus p: atemptatus (att.) SDψ
an, qua est ipse[*]ipse SDψp: iste bδ
sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque[*]audaciam amentiamque pbrK: am. aud. ZG1λ et SD (sed hi cum signis transp. §2) cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit[*]possit SDVp: posset V Prisc.
fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari[*]singulari pKZ et corr. SD: -aris Vb al., et pr. SD: fort. singularis audaciae? est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret[*]diceret Vb
, quam ut hoc edictum tam[*]tam V: om. SDZpbr: K Harl. 5428 improbum et tam inhumanum interponeret.