In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et[*]et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411) istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat[*]condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat δ hereditatem ereptam a[*]a SDp rell.: om. Vb Prisc. liberis quam aequum[*]aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.) edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—[*]Cum... Voconiam om. V . quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem[*]Verr. mul. advers. futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit[*]fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.) ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam[*]etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45) apud maiores nostros? quis tam remotus fuit[*]fuit om. G2 a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii[*]praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz auctoritas. recita [*]Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143). QVI AB[*]ab om. V A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei[*]eius rei SD: ei rei V fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi[*]reprehendi V sol. (Am. J. Ph. xxvi. 410) neque ante edictum provideri potuit?
42
iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius[*]P. Annius VSD (in mg. D `al. C') fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses ipsum illum[*]ipsum illum VSDpr: illum ipsum Kδ Prisc. C. Voconium[*]C SDp al.: om. V (Div. §22: §111 infra), qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam[*]tam V: om. SDp rell. scelerata et[*]et codd.: ac Asc. (§5 supra) nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere[*]magnopere VSD (Act. Pr. §22): magno opere Iord. vitanda fuerit. atque in his[*]his V: is π: om. SDψ ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex[*]ex Vp: om. SDψ : (a certo Asc.) certo tempore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de iure vero civili si quis novi quid instituit[*]instituerit Prisc. contra codd. , is non[*]non Vς Prisc.: SD: om. G2Lq et in lac. p omnia quae ante acta sunt rata esse patietur[*]patietur V Asc.: patitur SDp al. ? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias[*]Fusias SDp al.: nufias V , ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris[*]amplecteris VSD: compl. quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
ac[*]Ac VSDp: At Z al. si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI[*]Qui V (i, §106): Si quis SDp al. HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis[*]generis SDψp: iuris V (cf. iii, §58), sed hominis causam verbis amplecteris[*]amplecteris V (?) b edd.: complect. SDp rell. , ut facile appareat te pretio, non iure[*]iure V: om. rell. esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses[*]dixisset V etsi suppl. Iord. , etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum[*]tum VSDp: cum LKZ et in mg. D: tamen Muell., prob. May vituperari posset, in discrimen[*]in discrimen V: in dubium SDp rell. venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.