In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.2
multa
mihi necessario, iudices[*]iudices V rell.: om.
CO1
, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his[*]his VCOpb: iis δ
rebus quae meae
fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium
provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi
amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis,
suscepi[*]enim... suscepi (VC al.) suppl. in
mg. O: Anecd. p. xxvii: enim post
alterum suscepi male iteravit V
causam rei publicae,
quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam
diligens ac[*]ac COq1: et πb rell.: in V est incertum
firmus accusator ad iudicium veniret[*]venerit C1O1 (cf. Div. § 37).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo
mihi maturius ad Siciliae causam veniendum[*]veniundum VCp
al.
est relictis ceteris eius furtis atque[*]atque VCO1: ac p rell.
flagitiis, ut et viribus quam
integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim.
atque
[*]Atque (adque V) VCO1r:
atque adeo pb al.
antequam de incommodis Siciliae
dico[*]dico V Cπb et in mg. O1:
dicam Ok
, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate,
vetustate, utilitate dicenda[*]dicunda C
. nam cum
omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae,
iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps
Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod
ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum
esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut
civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent,
pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi
factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis[*]Carth. COp:
Karth. edd.
tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae
subsidium et receptaculum classibus nostris
pateret.
2
quare P. Africanus
Carthagine[*]Carth. COp: Karth. edd.
deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut,
quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima
conlocaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
denique ille ipse M. Marcellus, cuius
in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum
sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam
Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari
clauderetur,—cum[*]clauderetur COpqk: claudebatur r rell.
vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est
esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis,
continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae
reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex
sociorum insula tollendam arbitraretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque ad
omnis res sic illa[*]sic illa Cobet: sicilia codd.
provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non
apud nos[*]nos C (Cl. Rev. xviii, p. 23):
eos rell.
nasci, sed domi nostrae conditum iam[*]iam CO1: om. rell.
putaremus. deberet non ad
diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod
imperaretur recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam rei
publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat[*]nominavit bδ
. nos vero experti sumus
Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario
illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis,
frumentoque suppeditando[*]suppeditando O1: subpedido C1: suppeditato p rell., Serv. ad Aen. i. 1:
suppeditabat Arus. Mess.
, maximos exercitus nostros vestivit,
aluit, armavit.