In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid? illa quae forsitan ne sentiamus[*]sentiamus CO1: sentimus p rell.
quidem, iudices, quanta sunt! quod
multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque
provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus
suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut
negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei
publicae[*]reip. COp al.: populi Romani
bδ
est, tantum
civium[*]civium C: romanorum add. (per compend.) O1brδ
(v, §118) numerum tam prope a[*]a CO: ab
p rell.
domo tam bonis fructuosisque rebus
detineri[*]detineri b al.: -ere COp et
pler. (Act. Pr. §18).
et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque
provinciae, quem ad modum vos propinquis[*]uos propinquis CO1:
prop. uos p rell.
vestris praediis maxime delectamini, sic
populo Romano iucunda suburbanitas est[*]est p rell.: om. C (est suburb. corr. Oq1) huiusce
provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque
est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad[*]ad CO
Par. 7786: om. p rell.
hanc quae nunc
increbruit[*]increbruit Cπ
:
increbuit Ob et pler.
videantur[*]uideatur Cb
accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia,
nulla luxuries[*]luxuries CO1: luxuria p
rell.
, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa
parsimonia[*]summa parsimonia om. CO
, summa diligentia.
sic porro nostros homines diligunt ut iis[*]iis C: is
p: his b edd.
solis neque publicanus
neque negotiator odio sit.
magistratuum autem
nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum
praesidiumque vestrum publico consilio confugerint[*]confugerint Cp: confugerent bδ
,
tametsi et[*]et Cpr al.: om. O1b
Asc.
illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent,
nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae
constitueretur, et post[*]et post CO1pq: et postea Asc.: postea k: postquam bδ
M. Antoni infinitum illud imperium
senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse
beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.
in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc
denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere
peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam,
superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac
libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius[*]illius CO1:
istius p rell.
iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si
vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac[*]ac COp: et bδ
sedes suas relinquere[*]relinquere Manutius: relinquerentur primo C, dein relinquerent, ut rell.
, quandoquidem agros[*]agros om.
bδ
iam ante istius iniuriis exagitati
reliquissent.
4
hoc consilio ab[*]ab CO: a rell.
L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti
succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore
postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt.
fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant[*]cognorant C: cognoverant p rell.
, prope de vitae
meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime
ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam
accusationis suscepisse videor.