In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
postremo ex tota provincia homines[*]ex tota prov. hom. CO: hom. ex tota prov. p rell. nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima[*]amplissima CO1: honestissima p rell. quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est.
at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi[*]mihi C rell.: om. O1 iam liberius apud vos[*]iam liberius apud vos CO1: liberius apud vos iam p rell. pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti[*]saluti CO1: saluti enim p rell. potius eorum[*]eorum potius consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla[*]hecquem C umquam ulla C rell.: nulla (n del. m. 2) unquam O `sed corr. m. 1, ut videtur' (Muell.): ulla umquam Kays. (ii, §17) in provincia reum absentem1 contra inquisitionem accusatoris tantis opibus[*]tantis opibus om. CO , tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi[*]mihi om. CO1 praesto fuerunt:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his[*]his COπb: hi rell. porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una[*]una COprk: om. rell. provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse[*]fuisse provinciam Zielinski, p. 193. minari Siculis si decrevissent[*]decrevissent CO al.: decressent codd. plerique legationes quae contra istum dicerent[*]legationes... dicerent CO: -em... -et πbk edd. , minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
quae cum omnia facta sint[*]sint CO: sunt pbk , tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem[*]civem CO1: om. rell. (cf. v, §47), C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo[*]repetendo COb: in repet. pk ! atque ea ipsa civitas qua ratione isti[*]illi amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint[*]Mam. erga istum sint CO1: sint Mam. erga istum p rell. , eas ipsas causas satis[*]satis COb: om. πk iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii[*]hii C qui contra istum legati decreti erant[*]legatos decreverant , et[*]et om. CO mandataque CO p rell.: ac mandata falso `N' testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in[*]Quod ego id in C paucis tamen usu venisse non moleste tuli[*]tuli CO: fero p rell. , quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis[*]videretis C, et pler.: videritis O1 Par. 7786 nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse[*]potuisse Cp rell.: posse : in O utrumque coniungitur quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quod fortasse non[*]non om. C nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat[*]attineat CO: attinet rell. , demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse[*]et esse CO: esse πbk et fuisse.
6
at enim istum Siculi soli[*]soli Siculi persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia[*]negotiantur in Sicilia CO: in Sic. neg. p rell., corr. O1 defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita[*]in ista O1 esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.