In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult, induat. cognitorem adscribit Sthenio—quem? cognatum aliquem aut propinquum? non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem. at Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? neminem. quid [*]Quid ergo (g suprascr. o) O igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest? cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro se[*]pro se om. O cognitor fieret? hoc probabis? an ipse civem Romanum maluit? cedo cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. omnium praetorum litteras qui ante te[*]te om. δ (antea b) fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at, credo, Sthenius hoc sibi amplum[*]amplum O1: amplum esse p rell. putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. quid? si omnium mortalium Sthenio nemo[*]nemo Sthenio O, ut videtur inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
44
ac ne qui[*]qui Opb al.: quis vulg. forte dubitet cuius modi hoc[*]hoc O1: om. p rell. totum sit negotium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur[*]ut sibi... esse videatur s. l. p2 [*]videatur esse O (§61 supra), qui tabulas tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei qui[*]ei qui coni. Benedict: et qui codd. se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanc[*]hanc cO: om. rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.) cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum[*]amicissimum cO1: amicum rell. esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum[*]illorum iudicum : iud. ill. b vulg. sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque[*]atque Opq: et acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis[*]dubitatis cO (ut supra Oδ )?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
45
at quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti[*]quem... condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell. (om. p 15 de litteris—absentem ex homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl. p2 cuius absentis nomen recepisti)? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum[*]tuum s. l. p2 , quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum[*]virorum cO: om. rell. fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit[*]adscripserit pq bδ .