In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario[*]scelere nefario Opq: nef. scel. b rell. nil[*]nil scripsi, Ziel. secutus (p. 144) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu[*]tu p rell.: om. O statueris exemplum eius[*]eius pq: huius O1 bδ modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.
46
estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata[*]deportata CO1: report. rell. est, ut omnes huius[*]huius Cp rell.: eius O honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.
estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque[*]cumque πk: cum quo CO1: quod cum magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a[*]a om. C Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret[*]statueret COb (ut coni. Ernesti): statuerit rell. ? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civis[*]cives suos qr potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro[*]nihil ex sacro p rell.: om. CO , nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?
denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur[*]dies festi aguntur C (agitantur Vp rell.: §154 infra): festi dies aguntur O primo, corr. m. 1 et praeclara illa Verria celebrantur, cui[*]cui Cp rell.: cuius V statuae Romae stant inauratae a communi Siciliae[*]Siciliae V: Sicilia Cp rell. (§154 infra), quem ad modum inscriptum videmus, datae—vide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen novo more ut legati laedant[*]legati laedant V rell.: om. CO1 , legatio laudet—ceterae quidem civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas[*]se funditus eversas CO (prob. Ziel. p. 194): fund. ev. (om. se) p rell.: se ev. fund. V (Am. J. Ph. xxvi, p. 422) esse arbitrantur.
47
hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco[*]Eryco : Erico CO monte monumentum tuorum furtorum, flagitiorum[*]ante flagitiorum habet V furtorum (§114 supra: ii, §2: iii, §84) crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. vidi argenteum Cupidinem cum lampade. quid tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris indicium esse voluisti? faciunt hoc homines[*]hoc homines C: homines hoc qr (sed cum signis transp.): habent Vp2 hoc supra lineam: om. b quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama delectet[*]delectet C: delectat Vpb , ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint.