In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quicumque senator voluerit[*]voluerit Naugerius: voluerat codd. fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneus vinceret[*]idoneus vinceret c, unde Garat. Madv. idoneos vinc.: idon. inveniret falsa transcript. O Sed habet V idone. esset, unde Klotz idon. esset ut vinc., Kayser idon. esset vinceret. Codd. πbk habent lect. interp. fieret idoneus vinceret, vel ut vinceret, ubi repetitio fieret... factum esse prorsus ferri non potest. Ego cod. V secutus duas clausulas in unam coiisse puto, et ita legendum esse: quamvis non idoneus esset, si is pretio apud istum vinceret (§124 infra) Cf. Cl. Rev. xviii, p. 25, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent[*]eae debent p al. Habet O (pro ab sen. eae debent) miram lectionem abferiam ace: an ab senatu, eas necesse est...? et populi Romani et senatus existimari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis[*]is Ob: his p vulg. C. Claudius Appi filius pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui[*]ne qui p (ut c: falso Zumpt): iniqui O1 minor xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius[*]L. cO1 praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu[*]in senatu cO: om. p rell. ex colonorum numero quam ex vetere[*]veterum Hotom. Agrigentinorum. iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum[*]delictum p: delectum b edd. atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam cum esset ex vetere[*]vetere codd.: veterum vulg. numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. quae cum ita se res haberet[*]haberent π , tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum[*]verum VO: sed p rell. etiam novi. fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum[*]locum illum V vendidisse cui ne[*]cui neque V commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
idem fecit Heracleae[*]Heracliae O (v, §129). nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et[*]et VO: ac p rell. de numero veterum ac novorum dedit. ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit.
51
nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complector[*]complector VcO: compl. crimine pb: compl. nomine al. omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset[*]pecuniam isti dedisset Zielinski (p. 194).