In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non
solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex
est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos
amplissimum sacerdotium putatur:
cum suffragiis tres ex
tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut
pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui
imperare non potuerat[*]potuerat Vπk: potuerāt O: poterat b
vulg.
, exspectabant homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat
facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. negant
id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse.
iubet iste sibi legem recitari[*]recitari VcO: legi p rell.
. recitatur; in qua scriptum erat ut, quot
essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium[*]cuium c, civium O1: cuius p rell.
nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus,
'optime,' inquit, 'nempe scriptum ita[*]ita scriptum Ob
est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. quot ergo, inquit, sunt[*]inquit
sunt cO: sunt inquit πk: inquit om. bδ
renuntiati?' respondent, 'tres.'
'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?' 'nihil.'
conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti.
fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur.
ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.
52
Cephaloedi
mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. erat eius honoris
cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis.
sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque
honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret.
res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa
auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie
venisset. iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto
praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat),
excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad
modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset.
est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos
dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet,
eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant;
item non numquam uno die longiorem mensem faciunt[*]Fort.
faciant aut biduo. quae cum iste[*]cum iste cO:
iste cum pb
cognosset novus astrologus, qui non tam caeli
rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum
dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo
die[*]is eo die scripsi: ī eo die cO: eo
die p: in eum diem Wesenberg
Kalendas
Martias proscribi iuberet[*]proscribi iuberet cO: proscriberet rell.
: itaque fit omnibus recusantibus et
plorantibus[*]plorantibus cO: implorantibus rell.
. dies is erat legitimus comitiis habendis. eo modo
sacerdos Climachias renuntiatus est.
Herodotus cum
Roma[*]ab Roma O1
revertitur, diebus[*]diebus cO: dies p rell.
, ut ipse putabat, xv
ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem[*]qui cons. mensem cO: om. p rell.
comitialem, comitiis iam
abhinc[*]abhinc pb: ab me qr al.: ante coni. Halm
xxx diebus[*]diebus xxx O
factis[*]factis pO: habitis p2
s. l., b rell.
. tunc Cephaloeditani fecerunt[*]fecerunt cO: decrerunt p rell.
intercalarium
xxxxv[*]et 9 xlv p: xxxv c
dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur.
hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv
inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset[*]potest O1
.