In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iam
vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia[*]isto pr. in Sic. Oπ
: in Sic. isto pr. b
vulg.
creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est
magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes
Siculi ex censu quotannis tributa conferunt[*]omnes... conferuntKays.: quod cum omnes conferant Bake,
in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae[*]faciendae cO: faciundae p rell.
censori
permittitur. itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura
deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione
contenditur.
in ea re iste[*]iste cO: om. rell.
nihil obscure
facere[*]facere om. cO1
voluit, non in sortitione fallere
neque dies de fastis eximere. nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est;
sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus[*]omnibus
civitatibus p rell. praeter O (hominibus civitatibusque)
tolleret[*]tollerentur O
, quae res evertendae rei publicae
solent[*]solerent Bake
esse, ostendit sese in omnibus
civitatibus censores esse facturum.
tanto
mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus
tota[*]tota domus O
praetoria studio hominum et cupiditate;
nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione
provinciae totius in uno cubiculo inclusa. exquisitis palam pretiis et
licitationibus factis, discribebat[*]describebat codd.
censores binos in singulas civitates Timarchides. is suo labore suisque
accessionibus huius negoti atque operis molestia[*]molestia cO:
molestiam p rell.
consequebatur ut ad istum sine ulla
sollicitudine summa pecuniae[*]pecuniae cO: pecunia p rell.
referretur. iam hic Timarchides quantam
pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore[*]in priore O
actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum
testimoniis[*]testimoniis cO1: ex test. p
rell.
cognovistis.
54
sed
ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid
hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et
calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi
luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas
libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare,
corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis
impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia
semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte
faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod
accuratissime[*]accuratissime cO: acutissime pb
vulg.
tota provincia quid cuique accidisset[*]quid cuique accidisset cO: om. p rall.
, quid cuique opus esset,
indagare[*]esset necesse indagare pb al.
et odorari
solebat; omnium adversarios[*]omn. adversarios cO: om. p rell.
, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui,
attemptare; ex utraque parte causas[*]causas om. O, secl. Muell.:
causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b)
voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret
spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique
negoti conflare[*]conflare cO: conflari p
rell.
volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras
peritissime et callidissime venditabat.