In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvum[*]salvum O: salvum esse b al. (§15 supra), et in mg. O m. 1 cupere! metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod datur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt[*]sint pq , ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex[*]ex cO: e V: in pbδ Sicilia testes sunt[*]sunt VO: sint p rell. , sive togatum[*]togatum c cod. Cuiac. (rogatum O1): civem Romanum Vp rell. sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te[*]abs te om. V esse[*]esse om. pqb dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias[*]iniurias suppl. s.l. post acceperit p2. et ita q acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? huius [*]Huius scripsi V secutus et Lamb. in mg.: et huius rell. edd. ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui,—quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam[*]eam iam scripsi: quoniam codd. praeter O (ut iam): quam iam Schoell intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactam[*]coactum O Forte, quantum... est coactum, tantum iam intell.... coactum esse (Cl. Rev. xviii, p. 25) esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
63
venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri[*]iudicium fieri Vp rell. praeter O (fieri iud.) voluntatis potest. an etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum non solum PATRONVM illius[*]illius VO1: istius p rell. insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus[*]locis omnibus VOp al.: omnibus locis c: omnibus , quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI SICILIAE[*]Siciliae cOp al.: Sicilia (§§114, 145, 168) DATAS.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
64
quam ob rem qui hoc probare potes[*]probare potes V: probare potest O: probari potest pb vulg. cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum et considerandum est quid velis[*]velis VO1: vis p rell. . Magna res est utrum tibi Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis. si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et[*]hom. ac locupl. et om. p al. Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant[*]fecerant VO: fecerunt p vulg. , ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt[*]fuerint O , duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent[*]laudarent publice V , tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur, hi[*]ii V (ut l. 19): et O (§86 supra) cum de tuis factis[*]factis s.l. p2 publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere?