In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi
una voce statuarum nomine magnam[*]magnam om. O
pecuniam per
vim coactam esse demonstrat[*]demonstret O
. nam
legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata
sunt, etiam hoc ediderunt, VT STATVAS NE CVI, NISI CVM IS DE PROVINCIA DECESSISSET,
POLLICERENTVR.
60
tot praetores in Sicilia
fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen
huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam
cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non[*]non om. πb novo om.
O
novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut
nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra
vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc
quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est
novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum
est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius
modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias
habent, sed postulationum formulas usitatas;
hoc postulatum
de statuis ridiculum esse videatur ei[*]ei om. O1 (Prisc. ii. p. 147) qui rem sententiamque
non perspiciat. postulant enim, non uti[*]uti cO: ut rell.
ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat.
quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat;
pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. 'nihil egero[*]egero
πk: rogo c: ego rogo O1: ergo bδ
,' inquit; 'negabunt enim omnes se coegisse; si me
salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri.' ex tua
praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte
ostendunt, sese ad statuas tuas[*]tuas cO: om.
rell.
pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
quid? si hoc non dicant, tibi[*]tibi om.
O1
non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione
sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum
esse.
61
mihi enim renuntiatur ita constitui
a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te[*]ita eos abs te pb al.: eos ita (cum signis transp. et praeterea
punctis subscr. del. ita m. 1) abs te ita O: eos ita abs te vulg.
institui et doceri, ut quisque
ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit,
sicuti[*]sicuti Siculi codd. praeter O
multi primarii viri
multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, 'inimicus est
propterea quod arator est.' itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in
animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in
decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt[*]sunt
om. πbk est eorum Oπb: eorum est vulg.
: nemo est eorum quin[*]qui non O (§88 supra) perisse te cupiat? omnino praeclare te habes
cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa
res publica[*]resp. πk: reip. Ob
et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.
verum esto; alio loco de aratorum animo et
iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos.
nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria
sint inimici. quid ergo? illae quid[*]quid (post illae)
cO1: om. p rell.
sibi statuae
equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter
aedem Volcani? nam inscriptum[*]inscriptum cO: scriptum rell.
esse video quandam ex his statuis[*]statuis O: statuam p rell.
aratores dedisse.
si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim
honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt,
confiteare necesse est te in provincia pecunias[*]pecunias O: om. pqk
statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi
commodum est elige.