In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam
censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae
conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius
pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens[*]vicies Garat.:
tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165): tantum conficietur[*]conficietur cO: conficitur rell.
ex testimoniis et
litteris civitatum. et
[*]et (ante litteris) O1: ac rell.
iste hoc concedit nec potest
aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba
sint[*]sint Prisc.: sunt codd.
quae
fatetur[*]fateatur Prisc.
? quid enim vis
constitui? consumptam esse istam omnem[*]istam omnem Op al.: omn.
istam b vulg.
pecuniam in statuis? fac ita esse;
tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a[*]a O: ab p rell.
sociis pecuniam auferri ut omnibus in[*]in omnibus O
angiportis praedonis improbissimi statua ponatur[*]statua
ponatur cO1: statuae ponantur p rell.
,
qua vix tuto transiri posse videatur[*]transiri posse videatur cO:
transire posse videamur p rell.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
58
verum
ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? 'consumetur,'
inquies. scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non
consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus.
reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS[*]HċSċ xx O,
ut l. 19 viciens ex hoc uno genere captum[*]captum O1 edd. (cf. §20 supra):
capta p rell.
videmus. si condemnatus eris, non,
opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis
erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine
arcessat[*]accersat V
? ita si neque adhuc
consumpta[*]consumpta adhuc b
est ista pecunia[*]est
ista pec. VO1: ista pec est p rell.
et
est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste
HS viciens ex hoc[*]ex hoc V: om.
rell.
uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— si hoc[*]hoc si V
a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias
capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere[*]abstinere cO
, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum[*]capiend.
Vπb: capiund. edd.
comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim, si C. Verres HS c milia[*]HS c milia coni. Zumpt: H.S. xx O: hscci33 V: H.S. cxx milia πb
populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis
pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari
necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque
abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine?
non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram
accipiendi[*]accipiundi O
, sed ut sociis causam dandi
adferre[*]afferre cO1: auferre p
rell.
videamur.
quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria
ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere,
deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non
oportere[*]non oportere exigi b
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
59
ac[*]Age cO1
de avertenda pecunia quaero abs
te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas[*]faciendas O
locare ei cui possent optima condicione locare[*]locare om. O
, an[*]an codd.: et Pluyg.: aut Muell.
aliquem
procuratorem[*]procuratorem O1: curatorem rell.
praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui[*]an cui
codd.: aut cui Lamb., edd. recc.
tu
imperasses, adnumerare pecuniam? nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste
honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum
in[*]in om. O al.
manifestissimo[*]manifestissimo cO: manifesto p rell.
furto teneare,
gloriae studiosum ac monumentorum fuisse.
quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur
necesse est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim sic considerate. Syracusana
civitas, ut eam potissimum nominem, dedit ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis
et quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum
quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, abstulisti,
ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti;
ut idem darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae
conferrent, etiam id contulerunt. Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque
hoc civitates ceterae fecerint, nonne[*]nonne O: non rell.
res ipsa vos admonet ut putetis[*]ut putetis om. O
modum aliquem huic cupiditati constitui oportere?
quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo
adductae tibi[*]tibi om. O
pecuniam statuarum nomine
contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere
ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non licere?