In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ac ne forte ea, quae remota de medio atque
erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita[*]abdite Cbδ, fort. recte
latuisse videantur ut
haec[*]haec CO: hac p rell.
diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare[*]investigari Cb
, nihil adsequi potuerit, —quae consilio aliquo aut ratione
inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri
videbitis[*]teneri videbitis pb vulg. (prob.
Ziel. l.c.): videbitis teneri CO
. nam quod in
publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo,
satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
74
itaque
ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste
in Sicilia fuisset; dein[*]dein C (domi O):
deinde p rell.
quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per
eos[*]eos CO: eosdem p rell.
annos
magistri illius societatis fuissent, apud[*]apud CO: et apud pq al.
quos tabulae fuissent. sciebam enim hanc
magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent,
exempla litterarum ipsi habere non nollent. itaque ad L. Vibium, equitem Romanum,
virum primarium, quem reperiebam magistrum[*]magistratum CO
fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. sane homini
praeter opinionem improviso incidi. scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia:
inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat
scripta ratio[*]scripta ratio codd.: ratio scripta b vulg.
mensuum[*]mensuum qk: mensum
Cp (prob. Luterbacher): mensium Ob edd. (§§184, 188) complurium rerum exportatarum istius nomine
sine portorio: itaque obsignavi statim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non[*]Non addidi (ante verum
tantum l. 20): nec Hotom.
erat
haec[*]erat haec (sc. ratio) scripsi:
erant haec Cb: erat (om. haec) O
ex eodem[*]ex eodem (exeo dē Cp)
genere COp al.: ex eo gen. b: ex eo quidem
genere Halm
genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris
reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre
possem. sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque[*]quantulum CO1: quantulumque πk
videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex
hoc coniecturam facere debebitis. recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde
illum alterum. LIBELLI CANVELIANI.
non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum
Melitensium[*]tantum Melitensium cO: tantam Melitensem vestem p rell.
, unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non,
inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero.
omitto
[*]Omitto O1q: mitto p
rell.
de melle, sed tantumne[*]tantumne p rell.:
tantum O
Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum
lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?
75
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et[*]Et O1: om. rell.
cum haec paucorum mensuum[*]mensum C: mensium edd.
ratio in his libellis
sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. sic contendo, ex his parvis
libellis[*]libellis parvis O
apud unum magistrum societatis
repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit,
quam multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum
numeratam, verum etiam in huiusce modi[*]in huiuscemodi p (eius-
O): in huiusmodi qr: huiuscemodi in edd.
rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius
explicabuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc hoc attendite.
his exportationibus quae recitatae sunt scribit HS cx[*]HS DC cO1
socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis.
pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta
praetoris, quae essent HS ZZZcc[*]ċ∞ċccċ cO: duodecies p rell.
, ex uno oppido solo exportata sunt. cogitate
nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex
ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis,
quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum
maxime tutum esse[*]esse O: om.
rell.
arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste
Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda
erant deportaret. his inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt
reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis
contenti sumus.