In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur. inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod[*]quod cO1: om. rell. erit vobis luce clarius, iudices, tum[*]iud. tum Opq: tum om. δ cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum haec[*]haec p vulg.: hoc O (ex hec, credo, §189 infra) maxime cognosceremus et[*]et Opq: et iam vulg. in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras eius modi[*]eius modi Ern., Schuetz. auctt. secl. Kayser quasi quaedam vulnera tabularum recentia. statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO[*]C. Verrucio O: a C. Verr. p rell. C. F.[*]C. F. cO: om. p rell. , sic tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi[*]eiusdem modi cO: om. rell. nomina. cum manifesto[*]manifesto scripsi (manif. teneretur: cf. Cluent. §20): manifesta codd. res flagitiosa[*]flagitiosa O: tum (tam?) flagit. rell., cum flagit. Hotom. litura[*]litura cO: om. rell. tabularum atque insignis turpitudo teneretur[*]Sed v. Cl. Rev. xviii. 25. Coniecerat Mueller Cum manifesto res flagitiosa atque insignis turp. teneretur fort. recte , quaerere incipimus[*]incepimus O de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet. haerere homo, versari[*]versari cO: aversari, advers. rell. , rubere. quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et[*]et O: ac p vulg. testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero[*]defert cO1 . fit maximus concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam[*]quidnam cO: quid p rell. in tabulis teneretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
77
rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum mensuumque[*]mensumque c (§184 supra) ratione, hunc Verrucium neque ante adventum C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit is[*]is : iste edd. Verrucius, mercator an negotiator[*]an negotiator cO: om. rell. an arator an pecuarius, in Sicilia[*]in Sic. VcO1: ex Sic. p rell. sit an iam decesserit. clamare omnes ex conventu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. ego instare ut mihi responderet quis[*]quis (qui O) esset ubi esset VcO: ubi esset quis esset p rell. esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui tabulas conficeret[*]conficeret O1: confecerit p rell. semper[*]semper om. V in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec[*]hoc O (§187 supra) postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea[*]ad ea V: ea rell. mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo[*]scribendo V Arus. Mess.: exscribendo p rell. ex[*]ex V: et O: de p vulg. (ii §24: Am. J. Ph. xxvi, p. 420) conventu viri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et[*]et V: om. p rell. expressae de tabulis in libros transferuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunc[*]tu mihi nunc O: tu om. V: mihi nunc tu pb ed. Rom.: nunc tu mihi r , Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris[*]cognoveris O1: cognoris Vp rell. . atque adeo, ne hoc aut[*]ne hoc aut VcOp: hoc ne b rell. longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque[*]atque VcO: om. p rell. explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortales[*]mortales om. V istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explicetur[*]Liber explicetur c: liber explicatur pq, punctis subscr. r: om. Vb: del. edd. .