In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
eo die transigi nihil potuit, quod et id
temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent.
postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos
atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse
ne quid ei per filium suum[*]suum om. O1
noceretur; se
homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat
spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die[*]die cO:
om. p rell.
iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.
commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris
litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non
agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasque[*]litteras (sine que) O
a patre adferunt ante
Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro[*]in integro cO1: integra rell.
tota res esset,
eodemque ei[*]ei om. O1
tempore de eadem re litterae
complures a multis eius amicis ac necessariis
adferuntur.
40
hic iste, qui prae cupiditate
neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam,
neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem
anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari
iubet. si abs te istam rem parens tuus alicuius
amici rogatu benignitate aut ambitione adductus[*]adductus cO1:
inductus rell.
petisset, gravissima tamen apud te voluntas
patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo
misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset, ne tum quidem
te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque reducere?
citat reum; non respondit; citat accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto
opere[*]quanto opere cp: quantopere rell.
istius amentiae fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni
causam casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non
adfuit.
si praesens Sthenius reus esset factus,
si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non
oporteret. etenim si posset reus absente accusatore damnari[*]condemnari O1
, non ego a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac
praedonum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo
capitis, ob eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod
igitur tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non
putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? itaque
[*]Ita O1
fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem
absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat.
41
nuntiabatur illi primis illis[*]isti Kayser
temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in
senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum;
postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret
Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita
rem[*]ita rem Vqr: rem ita Opb (Div. ยง1) exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque
hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de[*]de VcO1: om. p rell.
omnium sententia
pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET[*]Romae
liceret VO: liceret Romae p rell.
ESSE.