In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate[*]cupiditate cO: cupid. omni p rell. remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat[*]potuerat O: poterat p rell. . intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret[*]vitaret O (iii, §99: iv, §39): vitare rell. edd. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
38
iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domum[*]domum cO: in domum p rell. Stheni mittere, equis circum agros eius[*]equis cO: equites p rell. villasque dimittere. itaque dum[*]dum cO: cum p rell. exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non discedit[*]discedit O: discessit p rell. . postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit[*]addit cO: addidit p rell. homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE[*]se add. Halm EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset[*]si tant. morae fuisset add. s.l. p2 quo minus ei pecunia illa numeraretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali[*]pron. de sella ac trib. O pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus se[*]se O: sese p rell. id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tum[*]tum om. O repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomen[*]absentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg. deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna[*]et ind. O (§89 supra), sic videbatur omnibus.
39
itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius[*]L. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell. consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum[*]senatorum O: -em p rell. rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS[*]absens reus pb vulg.: reus abs. Oqr FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI[*]fieri nullum O PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.