In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
etenim ut simul Africani[*]Africani VO: P. Africani p rell. quoque humanitatem et aequitatem[*]et aequitatem VO: om. rell. cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano arbitraretur[*]arbitrabatur O , bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli calamitas reliquos fecerat, ii se[*]se VO: sese πb (Am. J. Ph. xxvi, 415) Thermis conlocarant in isdem agri finibus neque[*]nec V longe ab oppido antiquo, et[*]et O: ii V (§155 infra): hi pb: ibi J. J. Hartman se patrum fortunas et[*]fortunas et V: fortunam ac p Lgg.: (-unam et b) dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur.
erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi nomine et fluminis. erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio facta, qui fuit Himerae[*]qui fuit H. cO: ab eo qui fuit H. p rell.: qui floruit H. Colet: qui fuit Himeraeus Bake, Kayser , sed et est[*]et est cO et sic primo p: est rell. Graecia cO: in Gr. rell. et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. haec iste ad insaniam concupiverat. etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et venuste. haec et alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, sed quod[*]quod cO: om. rell. , si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad quoscumque illius morte venissent: nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore videantur itaque dicantur.
36
haec cum iste posceret[*]postea posceret O agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis[*]Thermitanis cO1: -os rell. esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quin[*]qui non O (§149 infra) mori diceret satius esse. itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. verum [*]Verum Ob: verum tamen p vulg. hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.
iratus iste vehementer Sthenio atque[*]atque c: et Opqk (§95 infra): om. bδ incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim[*]statim post suam habent bδ edd. inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. hi autem erant inimici[*]et 7 inimici et Agathini del. J. J. Hartman Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.
37
itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque confingerent. dicebant se illi nihil habere quod dicerent. tum iste iis[*]is p: his vulg. (his iste b) aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellent[*]vellent dicerent p et codd. pler. , simul atque ad se detulissent, probaturos. itaque illi non procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat ut, cum[*]cum cO: om. p rell. (v, §116) secum sui cives agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia dedisset ut cives inter sese[*]se Ob legibus suis agerent, idemque hoc haberet[*]haberet O: habuerit p rell. Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges reiceret.