In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixi iam ante[*]ante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73) me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent.
34
accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enim[*]Attendite dil. inv. enim cO: Attendite enim dil. inv. p rell. id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sthenius[*]Stenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69 est, hic[*]hic O, Arus. Mess.: is rell. qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem[*]summam calam. J. J. Hartman atque istius insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solum[*]non solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum πkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec[*]hanc O compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas[*]et tabulas O pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, suorum[*]suorum om. cO1 (§54 supra) amicorum atque hospitum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi[*]angeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur ) tamen animi dolore necess. pqkbδ necessario quod domum eius exornatam et[*]et VO1: atque p rell. instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
interea iste cupiditate[*]iste cupid. VO1: cupid. iste p rell. illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque[*]seseque V adiuvaret. Sthenius vero non solum[*]non solum VO: non solum id p rell. negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.