In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. tametsi minus id quidem nobis, minus[*]minus (ante populo) p rell.: et O: om. b populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae[*]luxuriae... desidiae O1: -a... -a p rell. nisi Februario mense aspirabit in curiam? verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinent[*]haec... pertinent p rell.: hoc... pertinet O .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud[*]Illud O1: illud, illud rell. est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si[*]si ex hoc iud. O aliqua vi se[*]sese O eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo[*]eo cO: isto p rell. genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum[*]istum vobiscum (nob. O1) cO1: vob. istum p rell. senatorem, etiam[*]etiam cO1: istum pb vulg. de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
etenim si illud est flagitiosum[*]flagitiosum cO: tam flag. rell. , quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet[*]conservet O1: conservaret rell. ! scelus est accipere ab reo[*]ab reo accipere O : quanto magis[*]magis Ob: maius rell. ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. cum vero fidem ac religionem tuam iam[*]iam cO: om. p rell. alteri addictam pecunia accepta[*]accepta pecunia O habueris, postea eandem[*]postea eandem Muell.: postea tandem O: post eandem pb al. adversario[*]adversario cO: -iis p rell. tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voles[*]et trades cui voles om. O , et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce[*]huiusce O: huius rell. modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a[*]a cO1: om. rell. consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum[*]visus O: iussus Hirschf. (prob. Ziel. p. 194) erit, notabit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. quidni iste neget? at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus[*]pecuniam ab accus. O (prob. Ziel. p. 194): ab accus. pec. rell. dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est.