In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quo posteaquam est ventum[*]ventum
est b et O pr., corr. m. 1, cum in consilium frequentes
convenissent idem qui solebant, et hac una[*]una om. O1
spe
tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem
qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo
non[*]non modo non
Muell.
ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam
improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam
dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in
consilio[*]in consilio O1: om.
rell.
esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo
liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque
discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri
eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte
nequissima relinquitur.
non dubitabat Minucius,
qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam
quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondet
[*]Respondet et 17 es om. O1, secl. Muell.
,
'ad quos?' 'ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de homine
Siculo ac Graeculo iudicem.' 'idoneus es,' inquit, 'sed pervellem adessent ii qui
adfuerant antea[*]antea adf. O
causamque cognorant.'
'dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' 'nam hercule,' inquit
Minucius, 'me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem[*]adessem codd. praeter O1 (essem) rogavit', et simul a subselliis abire coepit.
iste iratus hominem verbis vehementioribus
prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque
conflaret[*]conflaret cO1: conflarit p
rell.
.
30
Minucius, qui Syracusis sic
negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita[*]se ita O Lamb.: ita se pb edd.
in provincia rem
augere[*]agere codd.
oportere ut ne quid de libertate
deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa,
respondit[*]respondit quae ei visum est Quint. iv. 2, 67,
causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis
discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt. iste quamquam est incredibili importunitate et audacia,
tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret
nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium
quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita
condemnasset, cum ipse[*]iste O1
praetor sine consilio, reus
autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se
sustinere tantam non posse[*]posse non O (non posse tantam bδ
) arbitrabatur.
itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente,
verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum
cupiditate pugnare. erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa
exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem
Timarchides.
tum iste aliquando 'age
dic!' inquit. reus orare atque obsecrare[*]Reus... obsecrare cO1: Sopatrus implorare deum fidem atque hominum obsecrare pqk: Sop. impl. h. atq. d. fid. bδ
ut cum consilio cognosceret. tum repente iste testis
citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse pronuntiat.
iste, quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut
prolato[*]prolato coni. Zumpt: perlato cO1: dilato p rell.
cum ceteris in consilium
reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem innocentem a C. Sacerdote[*]a C c: ac O: om. p
rell.
absolutum indicta causa de sententia scribae medici
haruspicisque[*]haruspicis (om. que) O:
v. Ziel. p. 194 condemnat.