In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis;
a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. iste
[*]Iste ad praesens V
poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda
curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum[*]cum VO: quod cum b: quod rell.
civis Centuripinus inter duos[*]duos Vcp: duo
O
civis diiudicasset[*]diiudicasset cO: iudicasset Vb: iudicavisset pq
rell.
, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in
senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit
sese[*]esse cO1: ne esse V: ne esset rell.
iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur,
iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se[*]se V: sese p rell.
daturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret
quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo
quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset[*]ostendisset
VcO1: possedisset p rell.
; ignominia
autem illa gravis tam diu in illo homine fuit[*]homine fuit V (ut videtur) pb et pler.: fuit om. O: Lamb. coni. mansit, quam diu iste in provincia
mansit[*]mansit pbr edd.: fuit mansit Oq
. hoc iniecto metu iudicibus novo more[*]novo iure V
, nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad
nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec
Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum
omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem[*]potestatem cO: potestate rell. (Div. §66: v, §98)?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
iam
vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam?
ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater
quidam fuit Halicyensis[*]halyciensis Vpq
, homo domi suae
cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei
capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro
idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt.
res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium
improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis;
crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio
dissoluta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
causam Sopatri defendebat Q. Minucius,
eques Romanus in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus.
nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur.
interea istius libertus et accensus Timarchides[*]Timarchides O1: idem Timarchides pb rell.
, qui est,
id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor
et administer, ad Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae
confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen
ob salutem[*]ob salutem pqk: a salute cO1
malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non
rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane
neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi
esset[*]sibi esset cO: sibi de ea re esset p
rell.
faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria.
post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad
Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus hominem ad HS LXXX perducit,
eamque ei pecuniam numerat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
29
posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine
metu[*]sine metu om. O
sine cura omnes erant qui Sopatrum
defendebant. crimen nullum erat, res erat[*]res erat O1:
erat om. rell.
iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset
dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium
dimittitur[*]iudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.
. iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait
accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde,
si[*]si om. cO1
saperet, videret[*]videret cO (Zielinski): videret quid sibi esset
faciendum, rell.
quid sibi esset faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc
est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non
potuit. 'facite,' inquit, 'quod libet[*]quod libet cO:
quod vobis libet rell.
; daturus non sum amplius.'
idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste,
quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio[*]tamen in consilio codd.: in con. tamen O1
habebat homines
honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est[*]est
cO1: esset rell.
idem hic Sopater
absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine
eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines[*]idem homines abesse
malit Pluygers
qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium
venitur.