In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iste amplam[*]amplam VOp: occasionem
s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bδ edd.
Cf. Rufin. Hist. x. 12 `amplam temporis nactus' (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 `ἀπὸ τῆ λαβῆς, quam Latine ``amplam''
vocamus': v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The
saur. Latin. s. v. `ampla'
nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente
Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum
omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant
revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere
destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad
illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita
ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo[*]homo om. O
Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse
videantur[*]videantur esse O (§108 infra)?
hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite.
et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam
venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium[*]biennio V
prope fuerunt. cum
[*]Cum Op rell.: quod
ad V (quoad Mai) L. Metellus[*]L.
VO: Q. p rell.
in provinciam[*]in
provinciam codd. praeter O, in quo est hinc: fort. hinc in provinciam. Clausulam vindicat Zielinski, pp.
193-4 profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur.
Metellus, simul ac venit[*]simul ac venit Vp et pler.: simul
advenit cO1k
Syracusas, utrumque rescidit[*]rescidit cO: rescindit Vπb
, et de Epicrate et de Heraclio. in utriusque bonis
nihil erat quod restitui posset, nisi si quid[*]nisi si quid cO: n.
si quod π: n. quod Vb rell.
moveri loco non potuerat[*]potuerat cO1: poterat rell. (corr. V ex poteret). Vtrumque
improbat Zielinski, p. 194.
26
fecerat hoc[*]hoc O: haec rell.
egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias,
quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod
[*]Quod cO: om. Vp rell.
Heraclium restitui iusserat ac[*]ac
cO: om. p rell.
non restituebatur,
quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti
sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia
Panhormi[*]alia Panhormi om. VO1
restituta sunt.
census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat;
decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat.
omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius
praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.
venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo
non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est[*]semper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr
. is epistulas compluris attulerat, in his unam
domo[*]domu? (habet V unam at domum) v,
§128 quae totum mutarat[*]mutarat V: immutarat rell.
hominem. repente coepit dicere se omnia Verris
causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum
denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset.
erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam
cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus
laudationes[*]laudationes cO: -em p
rell.
petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit.
quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos
non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis[*]testis V: om. rell.
huc evocare non
potuissem.
27
verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum[*]sociorum VcO: Siculorum rell.
. Heraclius ille et
Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias
flentes, Romam mecum decedere[*]mecum decedere VO: dec. mecum p rell., quod malit Zielinski
cupiverunt. quod erant
oppida mihi[*]oppida mihi VO: mihi oppida p
rell.
complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die
mihi Messanae praesto essent[*]adessent V
. eo
mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi,
quorum edidi nomina[*]edidi nomina VO: nom. ed. p rell.
Metello, cupidissimi veniendi[*]veniundi V
, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii
ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.