In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.3
omnes
qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio
adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in
praesentia tollant, sed[*]sed VHO1: sed etiam p
rell. (i, §106; Am. J. Ph. xxvi, p.
412) quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. legem enim sibi ipsi
dicunt[*]dicunt VHcO: indicunt p
rell.
innocentiae continentiae[*]continentiae Vp
rell.: om. HcO
virtutumque omnium qui ab altero rationem
vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi
utilitate communi.
nam qui sibi hoc sumpsit, ut
corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab[*]ab
VHπ rell.: a O1k
religione offici declinarit? quapropter hoc etiam magis ab
omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod[*]qui δ
non solum ab[*]ab VHπk: a cO
re publica civem improbum removet,
verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate
virtutis atque offici, sed etiam vi[*]vi H: in O: ut c rell.
quadam magis necessaria recte sit
honesteque vivendum.
itaque hoc, iudices, ex
homine clarissimo atque eloquentissimo[*]atque eloq. om. O1
,
L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem
umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam
suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. atque ille his praesidiis
ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato
consilio[*]consilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13) sed ineunte aetate susceperat, cum
[*]cum scripsi: quo codd. (e
quom, credo): quamquam Bake, Koch,
Mueller
minus etiam praecipitur[*]precipitur H:
percip. cO: perspicitur rell. edd.
eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate[*]Verba quam qui iam firmata aetate abesse malim;
cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p.
450 descendunt. illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior
vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam
et quid facere et quantum iudicare[*]quantum iudicare scripsi:
quantulum dicere cO (credo ex
quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis) possemus ostendimus, nisi facile cupiditates
nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.
2
atque
ego hoc[*]ego hoc HO: hoc ego p rell. (v,
§179) plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod
cum laetitia feras ac voluptate[*]voluptate p rell.: voluntate HOq
: verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita
postulatur ab hominibus[*]hominibus HcO1: omnibus p rell.
ut his abstineant[*]ut his abstineant HcO: ut ab his se abstineant p rell.
maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint[*]reprehenderint HcO: -erunt p rell.
. Furem aliquem aut rapacem
accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam
adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut
inhumanior[*]immanior O1: humanior H corr. m.
2
fuisse videare. corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne
quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi
vehementer fugienda sunt. etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem
ferendus est is[*]is om. O1
qui, quod in altero vitium
reprehendit, in eo ipse reprehenditur[*]reprehenditur HcOk: depreh.
pr (prob. Luterbacher).
ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito
nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in
istius unius[*]istius unius HcO (ii, §67; §23 infra): unius istius p rell.
vita perspicere possitis.
ergo
[*]Ergo Ernesti: ego codd.
in isto reo legem hanc mihi, iudices[*]mihi iudices Oπ
: iudices mihi H
al.
, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed
etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper
fuisse videar. patior
[*]Patiar p
, non moleste
fero[*]fero HcO1: om. p rell.
,
iudices, eam vitam quae mihi sua[*]sua om. πk
sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione
necessariam quoque futuram.