In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
et in
hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad
accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis
tibi inimicitiis respondeo. an tu maiores ullas inimicitias putas esse quam
contrarias hominum sententias ac[*]ac HO: et rell.
dissimilitudines studiorum ac voluntatum? fidem sanctissimam
in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis,
pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit?
pudorem ac[*]ac HOπ
:
et rell.
pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius
cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? qui
religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum
orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? qui iure aequo omnis
putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque
decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non
expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium
Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velit[*]haberi velit HcO: habere volt πk
, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua
verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an si qua in re contra rem meam decrevisset
[*]decrevisset HO: decresset p
rell.
aliquid iniuria, iure ei me[*]me ei δ
inimicum esse arbitrarere[*]arbitrarere Hotom.: arbitrarer codd.
: cum omnia contra omnium
bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui
populus Romanus infestus est[*]est HO: sit p
rell.
? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi
Romani oneris ac muneris suscipere
debeam.
4
quid? illa quae leviora videntur
esse non cuiusvis[*]cuivis O
animum possunt movere, quod ad
tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum[*]hominum magnorum HcO: omnium maiorum p rell.
atque nobilium faciliorem
aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas?
odistis hominum novorum industriam[*]industriam HcO:
-as p rell.
, despicitis eorum frugalitatem, pudorem
contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita credo: si non virtute, non industria, non
innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius
delectamini. nihil eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac
turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. huic homini si cuius
domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? hunc vestri
ianitores, hunc cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic
cum venit extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines
excluduntur. ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita
vixerint[*]vixerint O1 edd.: vixerunt Hp
rell.
ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? hoc cuiquam ferendum putas[*]putas s.
l. p2
esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus,
ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus
omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia
vestra[*]dominia vestra Hc: domum nostram O1,
in mg. m. 1 damna, suprascr. domina: domos vestras m. 2, ut rell. (domus v. p), huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro
Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem
esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium spoliasse
videatur, pluris hic villas[*]hic villas HO1: hic solus villas p rell.
ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium
ornasse? et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo
vestris cupiditatibus serviant?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
verum
haec et dicentur[*]et dicentur HcO: dicentur p
rell.
alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante
fuerimus[*]erimus δ
a vobis, iudices, deprecati.
superiore omni oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum
admodum. sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his
omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa[*]ex ipsa O: ex
iis, ex his p rell.
varietate ac novitate[*]nobilitate cO
rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus
frumentariam, quae magnitudine iniuriae et re[*]et re cO: fere pO2: et re fere vulg.
criminibus ceteris
antecellet[*]antecellet O: -it p
rell.
, iucunditatis in agendo et varietatis minus habebit. vestra
autem auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia[*]in
audiendi diligentia cO1: in audiendo diligentiam O2 rell.
non minus religioni tribuere quam voluptati[*]voluntati O1
.