In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in hac causa
frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum
omnium[*]omnium om. O
, de civium Romanorum qui arant in
Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque[*]victu vitaque O (Am. J. Ph. xxviii, p.
141) populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis
videbuntur[*]videbuntur O1: videntur p
rell.
, quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite.
neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae
Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime;
nam[*]nam cO: in rell.
ceteris
rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur.
ea causa[*]haec causa π (ac
sustinemur haec causa tri. p2 s.l., om. k) tripertita,
iudices, erit in accusatione; primum enim[*]enim om. O
de
decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato.
6
inter Siciliam ceterasque provincias,
iudices, in agrorum vectigalium ratione[*]ratione cOk: rationes p rell.
hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est
certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium
ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia: Siciliae
civitates sic in amicitiam fidemque accepimus[*]accepimus codd.:
recepimus vulg.
ut eodem iure essent quo fuissent, eadem
condicione populo Romano parerent qua suis antea[*]ante O1 (§24 infra) paruissent. perpaucae Siciliae civitates sunt[*]sunt codd.:
superiori O1: sunt superiore Muell.
bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen
illis est redditus; is ager a censoribus locari solet. foederatae civitates duae
sunt[*]sunt duae O
, quarum decumae venire non soleant,
Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes
civitates[*]civitates om. O, secl. Kayser
ac
liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; praeterea omnis ager
Siciliae civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum
voluntate et institutis fuit.
videte nunc maiorum
sapientiam[*]sap. maiorum O
, qui cum Siciliam tam
opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri
ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem
quidem venditionis decumarum neve[*]neve codd.: nec Muell.
vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo
tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. voluerunt
eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem
legis novo[*]novo codd. praeter O (nove): novae Mueller
commoveri.
itaque[*]Itaque O: ita p
rell.
decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut iis iucundior esset
muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta
commutato imperio, verum etiam nomen maneret. hoc iure ante Verrem praetorem Siculi
semper usi sunt: hic primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus traditam, condicionem
amicitiae, ius societatis convellere et commutare ausus est.