In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
/Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM
SAPIENTEM ESSE. hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli,
ingenium et contemni[*]et contemni Vp rell.: om.
O
ac despici a fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDI- BVNDVS
CONFICIES[*]conficies VcO: perficies p
rell.
. hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia
corrumpi[*]corrumpi pecunia O
putet posse, aut Metellum
unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica[*]coniectura domestica Vp rell.: dom. coni. O (prob.
Ziel. p. 196) et per se O: et om.
rell.
. quia multos et per se et per alios multa
ludibundos[*]ludibundos O: lubidinosa V:
ludibundus libinose p: ludibundos libidinose rell.
apud Verrem effecisse vidit[*]videt O
,
ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis ludibundi quae
volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO
TE ARATORES EVERTISSE. quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem
everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut
remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori[*]lictori Vp
rell.: om. O (v, §118), cum aliquem innocentem securi
percusserat? nemo; omnes ei[*]ei p rell.: enim ei V (cf. primum plurimum V
§155 infra) tum[*]tum V: tunc p Videtur O habere Nemo ei omnes tum attribuebant quem nunc
condemnari volunt.
OB- TVDERVNT EIVS[*]eius om. V
AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE.
videsne
[*]Vides V
hoc quam clarum sit et fuerit,
cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne[*]concedisne O
non hoc crimen nos in te[*]hoc crimen in te nos non V
confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere?
libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac
proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in
decumis socium[*]sotium in decumis O
fuisse. FAC SCIAT
IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. Quod[*]Fac sciat... volent p2 in lac.
[*]volunt (dolunt V) Vcp: volent Op2
istuc, per deos
immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque
tantum? quantam
[*]quantam Vp pler.: tantam O: quam tantam al.
iniuriam fecerunt
Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac[*]ac VcO: aut p rell.
litteris insequatur?
68
neque ego huius fugitivi, iudices, vobis
epistulam[*]iud. vobis epist. V: iud. epist. vobis p rell. praeter O (vobis iud. epist.) recitassem, nisi
ut[*]uti O
ex ea totius familiae praecepta et instituta et
disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus
se[*]se cO: om. rell.
insinuet in
familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque[*]accensusque O, unde Muell. -osque pretio deleniat[*]deliniat p
. ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem
quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium
familiaritates esse munitas.
quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec
quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non
muliere, non sermone[*]sermone incauto p
impuro atque
improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam
adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem
Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem[*]in
aratorem cO: om. p et pler.
nulli
dabantur?
nam quod scribit Metelli filium puerum
esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide,
Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonus[*]pudens ac bonus
p et pler. (§160 infra): bonus ac pudens
(prudens) O al.
, dignus illo loco ac nomine; vester
iste[*]iste O: ille rell.
puer
praetextatus in provincia quem ad modum fuisset non[*]nonante dicerem Pluyg., Kays., Muell.
dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. tune, cum te ac tuam
vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum
a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina
degenerare non sineret?
fac enim fuisse in
eo[*]eo cO: isto p rell.
C. Laeli
aut[*]aut cO: om. p rell.
M.
Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni sperari atque effici potest qui in patris
luxurie sic vixerit ut nullum umquam pudicum neque sobrium convivium viderit, qui in epulis
cotidianis adulta aetate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantis viros
versatus sit, nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior esset, nihil umquam
patrem facere[*]facere cO: agere p
rell.
viderit quod cum imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris
similis putaretur?