In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est[*]est defensio O , in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio ideo te[*]ideo te p rell.: te ideo O edd. non tradidisse quod iam addixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud[*]illud p rell.: ita O: ita illud `N' (Cl. Rev. xvi. 404) defendere)—verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare[*]praedicare Naugerius: praedicere p rell.: praestare O , magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit[*]voluerit O: -int p rell. emere.
65
tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis[*]amplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell. ? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset[*]reddidisset VcO: redemisset p rell. , aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab[*]ab VcO: a p rell. (iii. §2) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM[*]et metum V ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret[*]diceret ei V Metellus, praeiudicium se[*]a se cO de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorum[*]ignotorum V nostri cO aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.
non reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse[*]ipse VcO: ipso p rell. non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si Apronium absolutum iri putaret[*]putabant V (l. 14 infra), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueret[*]statueret O: -it p rell. (praeter V statuerat) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.
66
venio nunc ad epistulam Timarchidi[*]Timarchidi cO: -is Vp rell. , liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro[*]peroraro cO: -abo Vp rell. . haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi[*]Timarchidi cO: -is Vp rell. manu scripta. recita. EPISTVLA TIMARCHIDI[*]Recita. Epistula Timarchidi V: Recita epistolam. Timarchides Zumpt, edd.: om. O et in lac. π . TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo[*]Apronio ante salutem add. edd. quod adscribit[*]quod adscribit cO: quod adscripsit p rell.: cum scribat V 'accensus'; cur enim sibi hoc[*]hoc sibi V scribae soli sumant[*]assumant O , 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse[*]hoc esse V: esse hoc πk: hoc om. O commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM[*]eloq. VO: atque eloq. p rell. .
quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere[*]tanto opere Vπk: tantopere O Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. necesse est, si quid redundarit[*]redundarit Vc: et p rell. de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam hoc 'caede, concide'! nonne[*]nonne c: neu O (iv, §19): non π vobis[*]nobis O (§152 supra) verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER[*]mi frater cO: mi V: mihi p rell. , FRATERCVLO TVO CREDAS. consorti quidem in lucris atque furtis[*]in furtis V (iii, §§60, 140; v, §107), gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia.
67
IN COHORTE CARVS HABEBERE[*]habebere cO: habere p: haberis V . quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE[*]quod cuique (quidquid V) opus est VO: quodcumque opus sit p rell. OPVS EST,OPPONE. qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT.