In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res[*]res Lamb. in mg. 1584: auctoritates ac testimonia litteras manifestas quaeris p rell. manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re[*]hac re O: hac sive hoc p rell. fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo[*]habes O iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum[*]cum scripsi: qui rell.: om. O a scurris semper potius[*]semper potius O: potius semper p rell. gladiator quam scurra appellatus sit[*]sit codd.: est edd. (Act. Pr. §39; iv, §3); adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
63
decumas agri Leontini magno dicis te[*]dicis te cO: dicit se p rell. vendidisse. ostendi iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum hoc, ut opinor[*]hoc ut opinor p rell.: ut opinor hoc O , esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse[*]atque... vendidisse c Lg. 45: om. p rell. , agri vero[*]vero om. O Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. CCXVI. si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere[*]te vendere... addicere p rell. (potuisset evendere p): vendere... te addicere O edd. qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere[*]vendere cO: om. p rell. tradidisse,— si hoc doceo, poteritne te ipse[*]ipse π al.: iste cO: om. δ Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere?
64
dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. non mille non duo nec[*]nec duo O tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: ei[*]ei O: et ei p rell. potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
negare hoc, nisi forte negare omnia[*]omnia negare O constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in[*]in om. cO (iii, §207): maximis in rebus ut δ ita p rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni[*]ni O: nisi p rell. ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere[*]tuum procuratorem... agere cO, mance p rell. loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx[*]xxx mZZZ tritici commotus (om. tu) p et pler. tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tanti[*]tanti p: om. O habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?