In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod
Apronius dictitabat tute[*]tute VcO: tu p
rell.
de te profiterere[*]confiterere V
ac
dictitares? quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine
supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti?
omnia simul intellegere potestis[*]potestis VcO:
potuistis p rell.
, iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano:
primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut
solemus interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore
periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis
Romae compositum sed Romam ex[*]ex VO: de p
rell.
provincia deportatum[*]deportatum Vc: adport.
O: export. p rell.
.
simul illud intellegi potest istius in Apronium studium,
Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. eodem accedit quod hoc
quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium
extra cohortem suam committendum fuisse nemini.
62
ecquis est iudex cui non ab initio
decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse?
quis hoc non ex eo statim iudicavit[*]iudicavit VO:
-bit p rell.
, quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo
nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse? verum ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam
religiosos non habeam[*]habeam VcO: haberem p
rell.
, ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum
iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicarit? etiam
[*]ac O (§20) sane sit aliquis[*]aliqui V
dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum atque amicorum
neglegentior: quid? is possitne de istius improbitate dubitare, cum[*]cum VO: dum p rell.
tanta lucra facta, tam
iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum[*]cum O: tum
p rell.: om. V
tanta praemia
civitates vi atque[*]atque Vop: et al.
Iordan.
imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque eius similibus
verum etiam Veneriis servis dare coactas?
quodsi
quis[*]qui V
sociorum incommodis minus commovetur,—si quem
aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non possum dubitare quin
is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula[*]ex
epist. O: epistula p rell.
L. Metelli
cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. erit
etiam aliquis[*]aliquis etiam O
qui haec omnia dissimulare
ac neglegere possit? attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate
ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare?
non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non
mehercule[*]mehercle O
quo magis hoc vobis[*]vobis magis
hoc O
persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut
ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere[*]putare
posse emere Victorius
quae ipse semper habuit venalia,—fidem
ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant amici eius ea dictitare quae detrimento
maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.
at qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque
indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam
vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc!
atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me
praeterea causae non defuturum, 'licet hercle[*]hercle O: hercules p rell.
,' inquit, 'omnes omnia dicant, in
illo, nisi ita res[*]ita res p: ita ante
adlata O, post adlata Lamb. in mg.
1584 manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.'