In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
verum esto; manifesta res est; nemo esset[*]nemo esset p
rell., prob. Luterbacher, John (l. 11): nemo est O
quin hoc se audisse[*]hoc se audisse (t) p: audisse se (om. hoc) O
liquido diceret; locupletissimus quisque ac[*]ac O: om. p rell.
certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin
sciret[*]quin sciret cO: qui nesciret p
rell.
decumas esse praetoris, nemo quin[*]quin cO:
qui non p rell.
audisset id[*]id O:
ita p rell.
Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus
Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret,
qui aliter iudicare nullo modo possent. instat Scandilius poscere recuperatores.
tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere
cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.
60
pro
deum hominumque fidem, quem ego accuso? in quo meam industriam ac diligentiam spectari volo?
quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi debeam? teneo, teneo,
inquam[*]teneo inquam cO: om. p
rell.
, in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciae
Siciliae furem manifesto avertentem[*]averrentem cO (Div. §57) rem frumentariam omnem, pecuniam maximam,—teneo,
inquam, ita ut negare non possit. nam quid hic dicet? sponsio facta est
cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni socium[*]nisi O
te sibi in decumis esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res
curae sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam[*]atque elegantiam O
tuam probari velis. hic tu medicum et haruspicem et
praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum[*]illum etiam O
(§144) ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, si qua res maior esset,
Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare
de conventu recuperatores. tum iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis
commissurum. negotiatores sibi[*]sibi (ante putant) O: om. p rell.
putant esse turpe id forum
sibi iniquum eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam iniquam
eierat[*]eierat V: eiurat (et l. 10) p rell. edd.
.
impudentiam[*]Impudentiam VO: O impud. p rell. (iv, §8) singularem! hic postulat se Romae
absolvi qui in sua provincia iudicarit[*]iudicarit Zumpt: -auit Vp: -aret O (i, §127)
absolvi[*]absolvi se V: se abs. Op
rell.
se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam
quam apud tris negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sese[*]sese Op: se V (i, §127) apud Artemidorum
recuperatorem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si
tu[*]tu Op: om. Vq
uti velis; si ex
provincia Sicilia tota statuas idoneum iudicem[*]statuas alium iudicem idoneum O i. e. `al. iud. idon.': cf. Cluent. §25
aut recuperatorem nullum posse reperiri, postulat abs te ut Romam rem[*]rem VcO: om. p rell.
reicias.
hic enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet
ibi de tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse intellegat[*]intelligat cO: intelligit V: intelligebat p rell.
: negas te Romam reiecturum, negas de conventu
recuperatores daturum, cohortem tuam[*]tuam om. V
proponis.
Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. quid tu ibi
tum? quid facis? Scandilium cogis—quid? sponsionem acceptam facere? impudenter
tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. quid ergo?
Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores?
indignum uni potius ex iniquis sumundi[*]-undi VO:
-endi vulg.
quam utrique[*]utrique Vc: utrisque p rell.
ex aequis reiciundi fieri
potestatem. neutrum facis eorum. quid ergo? estne
[*]Estne
VcO: est p rell.
aliquid quod
improbius fieri possit[*]possit Vc: posset O: potest p rell. (iii, §34)? est; cogit
enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio.
quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab
se[*]ab sc VO: ab sese p rell.
omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia
cuperet?
61
adductus erat in sermonem,
invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium[*]socium
VO: socium sibi Lamb. in mg. 1584 (in π mance est scriptum in sermonem in
invidiam atque discrimen, mediis omissis) esse praetorem;
venerat res in iudicium atque discrimen[*]in discrimen V (iii,
§§60, 155; v, §107); potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in
Apronium cum animum advertisset[*]animum advertisset V:
animadvertisset p rell. (iv, §58; v, §105), sese gravissima
levaret infamia. quid excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium?
cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam
praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine[*]mercedis ac praemii
nomine V (v, §83): nomine om. cOpk: merc.
nomine ac praemii δ
dare.