In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi
nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil
denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque
aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum
scelus ac nomen opponerent. ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam
nummarium[*]immane O (pro
nummarium) fore putasti, quo ex iudicio te ulla salus servare posset? cum
planum fieret, decumis contra instituta leges[*]leges cO: legis p rell.
consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis
fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque
te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo
lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam
iudici metus posset.
esto, cetera negare non potes; ne illud quidem
tibi reliquum[*]reliqui c
fecisti, ut hoc posses dicere,
nihil eorum te[*]eorum te p rell.: te eorum O
audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse.
querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat
tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque
habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec[*]ignorabas haec om.
O
omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L.
Rubrius[*]L. cO: P. p rell.
Q.
Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te
vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit?
tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret
laborasti.
58
pro di immortales, hoc aut
innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non
aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset? quid est hoc? sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et[*]et om. O
quiescis? non persequeris? non perseveras? non perquiris
cui dixerit Apronius, quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? si
tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium,
commoveri te oportuit, evocare[*]evocare cO: vocare p rell.
Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium
existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc verbo ac
simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere
potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tam[*]tam om. O
manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum?
quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos fecerunt et de
provincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut
quod peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum,
perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare
potuisset, eum in tanto tuo dedecore profecto[*]profecto Luterbacher,
John: profecto ne codd. (Act. Pr. ยง32):
non prof. edd. vett.: prof. non ne Mueller
verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio
societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam
manifestam videres.
cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques
Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere
voluerat. institit, oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v ; coepit
Scandilius recuperatores aut iudicem
postulare.
59
satisne vobis praetori improbo
circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo
capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis
convinci necesse esse? sponsio est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN DECVMIS ESSE DICAT;
provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis?
recuperatores dicis te daturum. bene agis; tametsi qui tantis erunt
cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra
voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare?