In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
his te litteris, homo[*]homo om. O
audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis?
non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc[*]haec O
eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex
aliqua eius modi[*]eius modi O: huius modi p
rell.
calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate?
recita cetera[*]Recita cetera p2 in lac.
. TAMEN
PRO EO VT TEMPORIS DIFFI- CVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit, 'penuria.'
si ego accusator totiens de re eadem[*]de re eadem p
rell.: eadem de re O
dicerem, vererer ne animos vestros
offenderem, iudices. clamat Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI
PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELI- QVOS, inquit, ARATORES.
reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit,
ARATORVM PENVRIA.
55
exspectate etiam, iudices, exspectate[*]exspectate (post iudices) cO: om. p rell.
,
si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos:
scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. dico agros relictos
arationesque esse desertas[*]esse desertas Op al.: des. esse edd.
: scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'. hoc
cum scribit, illud ostendit, deiectos[*]delectos φ
al.: deletos O
, fortunis omnibus
expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter
istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos
oporteret[*]oporteret O: oportebat p
al.
, praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum
vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria,
commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia
interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non
laboratis.
atque ut intellegatis ab isto prae
lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite
quid ad extremum scribat Metellus[*]post Metellus habent πk De (ex k) epistula Metelli, sed punctis supra notavit p
. IN
RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. in reliquum tempus vectigalibus ait
se[*]se ait coni. Zielinski (p.
195) prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet
ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret
Metellus in decumis et in tota[*]tota om. O
re frumentaria,
si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo[*]quaestu suo codd.: suo quaestu edd. praeter Muellerum
pervertisset?
atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit,
quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles
istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli
remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex
agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque
omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia
sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac
sedibus[*]sedilibus O
conlocetur?
56
ac ne
miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque
professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores
fuisse,—incredibile dictu est[*]est dictu O
, iudices, sed et
factum et tota Sicilia pervagatum[*]pervagatum O: pervulgatum p rell. (§77 supra; iv, §64),—ut homines
propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem,
hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas
redemisse. Tyracinum, principem[*]principem O: primum p rell.
civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos
homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum[*]decumanum O: decumarum p rell.
professum esse ex
edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. haec
tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam
perpeterere, propterea quod ille[*]ille cO: illi p rell.
gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum
pertinebat[*]pertinebat VcO: -ant p
rell.
; non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac
suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret.
quid? illud perpeterere[*]perpeterere p: paterere O: pertinerere V
? attendite, iudices; omnibus enim nervis mihi[*]mihi nervis O
contendendum[*]contendendum codd.:
connitendum vulg.
est atque in hoc
elaborandum[*]elaborandum Vp: labor. rell.
(§124 supra: v, §126), ut omnes intellegant quam improbam,
quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. grave crimen est hoc
et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum,
praetorem socios habuisse decumanos.
57
non
hoc nunc primum audit[*]Non nunc primum audit hoc c
privatus
de inimico, reus ab accusatore: iam antea[*]ante V (§24 supra) in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam
obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod
istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad
persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae
refrenaret[*]refrenaret VcO: frenaret p
rell.
. loquebantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui
apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis
lucris ad se pervenire, praetorem esse socium.