In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid? tertio anno? LXXX, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris[*]litteris publicis O (§225) audistis. pro di immortales! si ex provincia tota cLxx aratores[*]aratores O: om. p rell. eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis[*]iugis cO: locis p rell remansisse, quod metuebant, si discessissent[*]discessissent O: recess. p rell.: decess. Muell. , ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam[*]etiam O: om. p rell. ex civitatibus suis profugisse. illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se[*]se cO: om. p rell. decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui[*]sui cO: sua p (erravit Zumpt) rell. (Div. §21) causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.
iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque[*]vastatamque O: vexatamque rell. (Div. §§2, 7) provinciam: haec omnia doceo[*]docebo c ostendam cO litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum.
53
quid vultis amplius? num exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? non opinor. at is optime qui successit isti potuit cognoscere. ita est; verum amicitia impeditur. at debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia. debet; verum tamen non cogitur.
num quis in Verrem L. Metelli testimonium requirit[*]requirit O: requiret p al. ? nemo. num quis postulat? non opinor. quid? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum Metellum[*]L. Metell. O falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflicta[*]afflicta cO: adfecta p al. sit nescire? recita litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanos[*]urbanos cO: urbis p rell. (utrumque, credo, ex urb.: cf. in Cat. i. §32) misit. EPISTVLA L. METELLI. DECVMAS FRVMENTI LEGE HIERONICA VENDIDI. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? ita se vendidisse ut omnis praeter Verrem. cum scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? se per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. dicit quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit?
recita de epistula reliqua[*]Recita de epistula reliqua δ: om. in lac. Oπ vi cO: om. p rell. a me opera cO: opera a me p rell. . SVMMA VI DATA EST A ME OPERA VT QVAM PLVRIMO DECVMAS VENDEREM. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque[*]perditamque provinciam miseram O offendisti[*]offendisti O: offendi p rell. . quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? recita [*]Recita om. p in lac. . Litteras ait se misisse et confirmasse[*]praesentem confirmasse cod. Hotom. (§126 infra): coram confirmasse J. J. Hartman , suam se[*]suam se O: suam p rell. interposuisse auctoritatem; tantum modo[*]modo O: quod p rell. aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla[*]nulla om. O re Verri[*]Verri p codd.: Verris Halm, edd. similem futurum. at quid est tandem in quo se elaborasse[*]elaborasse Mueller (i, §31): laborasse codd., edd. (§130 infra) dicit[*]dicit O: dicat p rell. ? recita. VT ARATORES, QVI RELIQVI ERANT, QVAM PLVRIMVM SERERENT. Qui reliqui? quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate? quaenam [*]Quae enim O in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse videatur?
54
cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem[*]familiarem om. O redirent?