In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id
est[*]id est O: id est tritici p
rell.
mod. DXXXX; deductis tritici mod. CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua
sunt tritici CCCXXIIII. adde totius summae DXXXX milium mod. tris quinquagesimas;
fit tritici mod. XXXIICCCC (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt
haec iam ad CCCLX mod. tritici. at ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco
in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac
ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS
singulos semis[*]HS binos multi HS singulos semis cO: HS duo multi
HS quinque p rell.
accessionis cogebantur dare, qui minimum,
singulos nummos. minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo
pessimoque exemplo HS xc.
hic mihi etiam dicere
audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam
populo Romano miserit? CCXVI decumas agri Leontini[*]agri Leont. decumas O
vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua[*]post tua habent omnes codd. parvo: del. Madvig.
, si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur,
parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus
aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae saepe[*]saepe decumae O
tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege
Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C. NORBANI DECVMAE
VENDITAE AGRI LEON- TINI. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur,
neque[*]neque (ante erat) O: neque enim
p rell.
erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab
aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus[*]ab decum. O edd.
ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in
iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator
dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus
mittebatur.
50
quid
vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo
quo id more[*]id potius more codd., nisi quod id om. O: potius ego delevi, Ernest. et Zumpt. et Hartman.
secutus
[*]more cod. Francii: ore p
rell.
fecisti? nummos dabat arator. quo modo aut unde?
qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in
decumis, cum aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat! Vnde? de frumento?
quasi habuisset te praetore quod venderet. de vivo igitur erat aliquid[*]aliquid
erat O
resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus
arationum hoc corollarium nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an inviti
dabant? libentes? amabant, credo, Apronium. inviti? qua re nisi vi et
malo cogebantur? iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat
accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum[*]nummum cO: om. rell.
addebat; fiunt per
triennium HS fortasse D milia[*]fortasse ċdċ milia p rell.: ċdċ
milia fortasse O
. hoc neque exemplo cuiusquam neque
ullo iure[*]iure ullo O
fecit, neque eam pecuniam rettulit;
neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam
excogitabit[*]excogitavit codd.
.
quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te
bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui
vilicus ex eo fundo qui sestertia[*]sestertia Mueller, O secutus
(sext'tia): HS p rell.
dena meritasset, excisis arboribus ac
venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x
miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat
vilicoque delectetur, quod tanto plus sibi
[*]sibi om.
π: plus sibi O: sibi plus vulg.
mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas
res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum
adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse
C. Verrem[*]C. p rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412) quam
innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem[*]C. p
rell.: om. O (Am. J. Ph. xxvi, p. 412), putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse
custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium
vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis
vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum
esse[*]esse actum O
pessime, istum autem summo supplicio
dignum existimabit.
51
Vnde ergo hoc
intellegi potest? ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter
istius avaritiam desertus est. neque id solum accidit uti[*]uti cO: uti hae πk: ut ei Halm, Muell.: uti ei Kays.
minus multis iugis ararent[*]ararent cO: arent
p rell.
, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti
locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque
arationes derelinquerent[*]relinquerent O
. id
adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica
numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. recita tandem,
quot acceperit aratores agri Leontini Verres: LXXXIlII. quot anno tertio
profiteantur: xxxll. duo et quinquaginta aratores ita video deiectos ut
iis[*]his codd. (item l. 27) ne
vicarii quidem successerint. quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis?
videamus ex litteris publicis. CLXXXVII. quid? anno tertio? LXXXVI.
centum et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo
nostra[*]nostra om. O
res publica, quoniam illa populi
Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit.
ager Herbitensis primo anno habuit aratores CCLII, tertio cxx: hinc CXXXII patres
familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam
locupletium!—CCL aratores habuit primo anno praeturae tuae.