In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid, si ostendo in hac una emptione lucri
fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc[*]quid, si ccc cO:
om. rell.
? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista
tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine
coniecturam capiam[*]capiam cO: faciam rell.
furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc
mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores
non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter
improbitatem[*]improbitatem cO: iniquitatem p
rell.
tuam tam[*]tuam tam Lamb.: tuam O: tam p rell.
magnos quaestus feceris,
propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?
47
quo
modo igitur hoc adsequar, iudices[*]iudices om. O
, ut sciam
quantum lucri[*]quantum lucri cO: lucri quantum p rell.
factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem
non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se[*]se tabulas O
negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si
hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem
satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio
decumanorum[*]decumarum J. J. Hartman
ut sine plurimis
litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones
decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt
aratores omnes[*]omnes aratores O
imperio atque instituto
tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot
supplicia[*]supplicia cO: iudicia pδ
, tot ex cohorte recuperatores proponerentur.
in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili
satione; ager efficit[*]effert J. J. Hartman (cf. extulisset §113) cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent,
cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis,
hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.
hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus
medimnum[*]modium cO
venisse decumas agri Leontini quam
quot milia iugerum sata essent[*]essent O: erant p rell.
in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x
medimna ex iugero exararent[*]exararent cO: ararent p rell.
, medimnum autem[*]autem suppl.
edd.
ex iugero decumano dari oportebat[*]oportebat O:
poterit p rell. (i, §75), cum ager, id quod perraro evenit,
cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant
aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in
Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum
venierunt.
48
erravit an potius[*]aut
potius O
insanivit Apronius? immo tum insanisset,
si aratoribus id[*]id O: om. p rell.
quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.
si ostendam[*]ostendam O: ostendo p
rell.
minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes,
opinor, ut cum decumo[*]decumo cO: decumano p
rell.
fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse.
atque
[*]Atqui Hotom.
hoc in benefici loco
petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam
cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum
nullum[*]nullum cO: ullum p rell.
,
sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores
Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae
civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad
Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas
misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis
ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.
hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis[*]his Oπ
qui etiam tum incolumes erant impetratum
est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis
ternas decumas dare liceret. quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent
ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent.
nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores
Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil
non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod
benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.