In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo.
nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto
licentia[*]nihil de per. ab isto licentia πk: om. rell.
, nihil de singulari nequitia
ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni[*]agri... anni
p rell.: anni... agri O
, quo facilius
vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. sed mihi Aetnensium
brevis est ratio[*]ratio O: oratio p
rell
; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt[*]deportaverunt
O: -arunt p rell.
; docuerunt vos quid
lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. id, quaeso, ex
ipsorum testimonio cognoscite.
45
recita.
TESTIMONIVM AETNENSIUM[*]Recita Test. Aetn. δ: om. Oπ al.
quid ais? dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis
vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L MED., HS L
per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea
HS L lucri dat Apronio! tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum
satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim
ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam illud quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non
pervenisse tantum. ita te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum
pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciendis furtis
fuisse[*]faciundis fuisse furtis O
quam me in
deprehendendis[*]reprehendendis p codd. (cf. §§4, 51). hoc tu feres? hoc quisquam defendet? hoc hi, si aliter
de te statuere voluerint, sustinebunt? uno adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam
dixi pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine sustulisse!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? hoc Aetnenses soli dicunt? immo etiam
Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam partem possident; quorum legatis, hominibus
nobilissimis, androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae publice ad
civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas cives Centuripini non in suis sed in
aliorum finibus acceperant[*]acceperant O: -unt p rell.
, senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; ipsi aratores
Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum,
tris legatos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius
Siciliae calamitates cognosceretis. arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et
hoc in te graviores certioresque[*]graviores certioresque p rell.:
gravioresque O
testes sunt, quod ceterae civitates suis solum
incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam
ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
46
verum, uti[*]uti cO: ut p
rell.
dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris
consignata. meae diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter
hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum[*]multum me O
adiuverunt; neque enim eos isto praetore hae[*]hec O: haec Mueller
decumanorum iniuriae laeserunt, potius
etiam, iudices, adiuverunt. mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in
tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis
incommodorum atque iniuriarum fuisse. hoc causae est, iudices, quod in agro
Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. itaque
Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices,
audistis[*]audistis cO: audietis p
rell.
: ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas
quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed
etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quapropter, quoniam Leontina civitas me[*]leont. civ. me π
al.: me leont. civ. O, ut videtur,
edd.
atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et
via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam
possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt[*]veneunt O
tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. cc et XVI milibus. Magno,
iudices, magno; neque enim hoc possum negare. itaque necesse est aut damnum aut
certe non magnum lucrum fecisse decumanos[*]decumanos O: -um p rell.
; hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.