In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae[*]Calactę p: Calacte q Prisc. edd. dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.
iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factae[*]factae cO: pactae p rell. (partae q) sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto[*]tanto O: tantum p rell. An sexiens tantum quantum? quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis. cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. patiemini, iudices, ab sociis[*]a sociis O , ab aratoribus populi Romani, ab eis[*]eis O: his π qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit[*]sit om. O: est Halm (prob. Ziel. p. 195)?
Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam[*]iam mihi esse O orationi meae fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen[*]in causa tamen codd. (O per compend.): tamen in causa (quod falso dicitur in `N' fuisse) Iordan. Ziel. (l. c.) relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum[*]aratorum O: om. π Fort. diligentis-simorumque quer., querimonias; cognoscetis[*]cognoscetis cO: cognoscetis iudices p rell. Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, Gelensium[*]Gelensium cO: om. π , Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autem[*]autem om. O al.: ego seclusi aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.
44
duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum[*]Aetnensem et Leontinum cO: -ium et -orum p rell. . Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilia[*]nullum in Sic. p rell.: in Sic. nullum O omnino esset relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus. attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.
de Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. memoria tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius[*]eius om. O principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratus[*]magistratus O: -um p rell. , imperasse ut in foro sibi medio[*]medio foro sibi O lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius[*]eius : eis Mueller non nullos codd. secutus conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri[*]retineri cO: -ere p rell. solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset.