In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
spoliasti
Siculos; solent enim muti[*]muti O: multi p
rell.
esse in iniuriis suis[*]in iniuriis suis cO:
iniuriis (sine in) suis graves rell.
.
vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. equites
Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare?
quid? cum[*]qui cum O
senatores summis iniuriis
adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc
amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam
improborum natum esse videatur?'
neque hoc in uno
fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad
ignominiam valeret. in C. Cassio, clarissimo et fortissimo[*]et fortissimo om. O (§52 supra: Act.
Pr. §44) viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta
improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes[*]arat.
haberet O
in Leontino, frumentum omne decumanos
auferre[*]decum. auferre cO: in decumas auferre p rell.
iusserit. hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis,
quoniam iudicem ne haberes providisti.
vos autem,
iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum.
multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum
legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque
editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur[*]videatur posse
p, sed cum signis transp.
. in hac tam misera
et[*]misera atque O edd.
iniqua[*]iniqua cO: indigna p rell.
condicione vitae ne
hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne
contemptissimi ac despicatissimi[*]despicatissimi cO: despectissimi
p rell.
esse videamur?
42
Thermitani
miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis
magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent[*]inciderent edd.: incideret O: incidere rell. (ii
§9 iv §39). adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is
liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo
liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus.
legatus Posidorus[*]Pharsidorus cO
renuntiat.
cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici
mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda
esse videatur[*]esse vid. praeda O (ii §§61, 108): praeda abesse malit Zielinski, p. 195. cedo Thermitanorum
mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.
Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos,
tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et
decretum[*]et decr. O: et om. p
rell.
de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO
CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med.
VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. quaeso,
attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis
civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor,
non in quo[*]non in quo O edd.: in quo non p
rell.
singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis
lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc
cumulo quaestus decederent.