In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
demonstravit[*]Demonstravit V: demonstrat p rell. hanc istius consuetudinem ac rationem[*]ac rationem Op rell.: om. V fuisse: quod[*]quod VO: quod cum p rell.: forte cum (ii, §66; iii, §154) omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti esset[*]esset frum. V Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac de sua copia frumenti mittere. posco rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribae[*]Timarchidi et Volcatio scribac V dedisse: reperio genus huius[*]huiusce πk modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere debeat[*]debeat VO: debebat p rell. , non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeat[*]debeat VO: debebat p rell. , eas omnis avertat atque auferat. non mihi iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probare[*]suum probare cO: om. Vp rell. ; cum suum probasset[*]cum suum probasset cO: om. p rell. (praeter V, in quo est cum suum frumentum probasset), pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
74
quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possit[*]possit VcO: posset p rell. (i, §105)? improbas frumentum Siculorum. quid? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syria[*]aut Syria VO: aut ex Syria p rell. frumentum Romam missurus es[*]missurus es cO: missurus esses V: mittis p rell. (§222 infra)? improbas Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum[*]Ceph. Therm. V , Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! quid accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,—quod numquam antea[*]quod numquam antea om. O ,—ut[*]ut Lamb. edd.: aut O: quod (pr. quae) V: om. p neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent[*]adduxissent pqk ? quid acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. sed ab iis[*]ab his Op: ab aliis V quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ei[*]ei cO: om. Vp rell. civitati imperas emendum[*]emendum VcO: om. p rell. . in medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse.
75
quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia[*]amentia Vp rell.: ista amentia O edd. , frumentum improbare id quod ex eo[*]ex eo Vp: eo O. Fort. et ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi[*]emere V voluerit, et ex eo[*]et ex eo VcO: ex eo p rell. acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te[*]utrum enim te VcO: utrum te p rell. (§201 infra) lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere[*]emere VcO: emere a Siculis p rell. an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS XXI[*]xxi cO: xxii p: varie rell. ; tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum. quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense[*]Siciliense cO: om. p rell. non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. est enim modius lege HS IIIS[*]HċSċ iiis Zumpt: NċSċ 111 O: HS iiii p aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu[*]tu om. O in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II[*]HS iis c: quae interpretatus est O, l. ċNSċ NċSċ. sed fuerit HS iis[*]NS iiis c: quae interpretatus est O, l. NSċ MSċ, quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te[*]te om. O populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris[*]et ex litt. cO: ex litt. Vp rell. (i, §7) publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum[*]a te fictum V: a me fictum Klotz: adfictum coni. Halm. , nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. recita. RATIONES HALAE- SINORVM. Cui[*]Recita Rat. Hal. V et in lac. p2: om. cum plerisque O pecuniam datam dicit? dic etiam clarius. VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO.
76
quid est, Verres? ne illam quidem tibi[*]tibi quidem O defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus[*]cum civit. pretio O decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad te[*]ad te haec O pertinere? mala mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: 'ego frumentum neque attigi neque aspexi[*]aspexi Vp: inspexi cO , mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.