In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
mala est haec quidem[*]sqq. ut ego et Muellerus VcO, nisi quod c habuisse dicitur confession. defensio, V confessione defensio., ut dixi, ac potius[*]Post ut dixi, inserit defensio p, in quo etiam est et iniquitatis et (§188 infra) perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae
confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te
Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen
familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a
civitate[*]civitatibus V (Zielinski, p.
196) numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit,
ista te ratione uti non sinet. quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam
frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam[*]pecuniam om. O
domum tuam convertisse?
O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et
licentia consecuta est!
iste in hoc genere
peculatus non nunc primum invenitur, sed nunc demum tenetur[*]sed... tenetur s.l. p2
. vidimus huic ab aerario pecuniam numerari
quaestori ad sumptum exercitus consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et
consulem spoliatum[*]mensibus post paucis et cons. et exerc. spol. O
; illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac tenebris quae totam rem
publicam tum occuparant[*]occuparant cO: -averant p rell.
. iterum gessit hereditariam quaesturam, cum
a[*]a cO: om. p rell.
Dolabella
magnam pecuniam avertit, sed eius rationem cum damnatione Dolabellae permiscuit.
commissa est pecunia tanta praetori; non reperietis hominem timide nec leviter
haec improbissima lucra ligurrientem; devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit.
ita serpit illud insitum in[*]in om. O
natura
malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae[*]audaciae ut O
statuere ipse non possit.
tenetur igitur aliquando, et in rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque
in eam fraudem mihi videtur[*]videtur mihi videtur O
divinitus incidisse, non solum ut eas poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa
etiam scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur.
77
etenim nova quoque alia res,
iudices[*]iud. p: iudicanda p2
,
exstitit[*]existit O
in hoc crimine, quae tollat omnem
dubitationem superioris illius decumani[*]decuma p (decumani p2) criminis. nam ut illud missum faciam, permultos
aratores in alteras decumas et in haec DCCC milia modium, quod emptum populo Romano darent,
non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil
te aratoribus reliqui fecisse,—ut hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum,
potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum
Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse? cum enim a[*]a om. O
civitatibus
pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non
omne[*]omne non O
clausum et compressum possidebas?
ita in eo frumento primus tibi ille quaestus erat ipsum frumentum[*]ipsum
frumentum cO: -ius -ti p rell.
, quod
erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum[*]frumentum cO:
id frum. p rell.
improbissime per triennium[*]per triennium
cO: om. p rell.
partum non semel sed
bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv
in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS XXI in medimna pro eodem illo frumento abstulisti.
at enim frumentum Centuripinorum et
Agrigentinorum et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis pecuniam
dissolvisti. sint sane[*]sane cO: om.
p rell.
aliquae civitates in eo numero, quarum frumentum improbare nolueris;
quid tandem? his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita est dissoluta est? Vnum
mihi reperi non populum, sed aratorem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est[*]est
forte O
ex ea provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui
te nolit perisse: unum, inquam, da mihi[*]mihi da inquam O statuas
pecunias O
ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam
contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutum.
confirmo, iudices, neminem esse dicturum.