In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quapropter cognita tota re[*]re tota O
frumentaria, iudices, iam facillime perspicere[*]persp''icere faci''llime p
potestis[*]poteritis O edd.
amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi
eam vos istius damnatione recuperatis[*]recuperaritis Kays.
.
quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen
exstinxeris? quid autem potest esse in calamitate residui[*]reliqui O sol.
quod non ad miseros aratores isto praetore per summam
iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae
relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus
frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
98
dixi
iam antea[*]ante O (iii, §§12, 24), iudices, ut has omnis
iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu
atque emolumento teneri. etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor
et certus sumptus impenditur. annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non
habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut
aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet
vendere. totae autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed
res incertissimae, venti tempestatesque[*]ventus tempestasque O
sol.
, moderentur. hinc cum unae decumae lege et
consuetudine[*]consuetudine cO: conditione p
rell.
detrahantur[*]detrahuntur, imperantur O
,
alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur[*]detrahuntur, imperantur O
, ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam
in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum
possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus
solutum?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quodsi haec ferunt[*]ferunt O (om. omnia): ferentur p
rell.
omnia, si potius vobis[*]nobis O (Div. §73) ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu
labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem
et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre[*]ferre O edd.:
perferre p rell.
? etiamne frumentum pro empto gratis dare?
etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere[*]addere cO: dare p rell.
? etiamne haec tot
detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? itaque haec,
iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. arationes omnis[*]omnes
VcO: om. p rell.
tota Sicilia
desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio
nisi ut[*]uti O
antiquissimi socii et fidelissimi[*]et
fidelissimi VO: fidelissimique p
rell.
, Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et
diligentia me duce atque auctore[*]et auctore V
in agros
atque in sedes suas revertantur.