In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. absolvite eum qui se
fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt
alii quoque complures qui idem[*]idem qui O
fecerint.
absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos
improbos[*]improbos VcO: impios p
rell.
liberetis. ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac
idem liceat. licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti
quisque velit tanti aestimare. permissum est[*]Permissum esto Halmio auct. Kays.: permissum erit Muell.
: stultissimus
quisque posthac minimo aestimabit[*]tanti... aestimabit, mediis omissis,
p et rell. praeter VO
. videtis iam profecto, iudices, hac
aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam
improbitatis futuram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem[*]quam ob
rem VO: quas ob res p rell.
quid agis,
Hortensi? consul es designatus, provinciam sortiturus es[*]sortiturus es p Ant. August. al.: sortitus es rell praeter O
(sortiri): sortiere Muell.
; de aestimatione frumenti cum
dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes[*]defendes V: -is rell.
te facturum profiteare, et
quasi quod isti licitum esse dices[*]dicis O cupias tibi licere at.
suppl. in lac. p2
vehementer cupias tibi licere.
atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de
pecuniis repetundis condemnari possit. quantam enim quisque concupierit pecuniam,
tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
96
at
enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet[*]non dicet V: non dicit p rell. praeter O (non
dicat) Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere
hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum
potestate aut cum legatione[*]aut cum leg. p rell.: aut (atque O) leg. VO
se futuros aliquando
arbitrentur. praeclaros vero[*]vero VcO: viros p rell.
existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis
concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id volumus populum
Romanum, id provincias, id[*]id om. V
socios nationesque
exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam
iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? quod si ita est, quid possumus
contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam
sistere[*]sb'sistere cO
negat posse nisi[*]nisi VcO: ni p rell.
ad equestrem ordinem
iudicia referantur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quodsi ille hoc unum agitare
coeperit, esse aliquod genus cogendae pecuniae senatorium[*]senatorium VO: senatorum p rell.
commune et iam prope
concessum[*]aut p, corr. et iam p2
ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam iniuriam auferatur[*]auferatur V p rell.: avertatur c (?) Lamb., avertantur O (§181 supra) id
ullo cO: ullo V, ut videtur: illud p rell.
, neque id ullo modo senatoriis iudiciis reprehendi posse,
idque, dum equester ordo iudicarit[*]iudicarit O: iudicauit V: iudicaret p vulg.
, numquam esse
commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus vestri[*]vestrum cO
, tam fautor ordinis, qui de transferendis[*]transferundis O
iudiciis possit recusare?
97
atque utinam posset aliqua ratione hoc
crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore
periculo provinciarum omnium iudicaretis. negaret hac aestimatione se usum, vos id
credidissetis: homini[*]hominibus cO.
credidisse, non factum
comprobasse videremini[*]Manceπ id vos credidisse hominum factum comprobasse
videremini. nullo modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex
tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem
pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. ne id quidem ei
licet[*]liceret p2
dicere, propterea quod ipsius litterae
recitantur ad civitates de ternis denariis missae. quae est igitur defensio?
'feci quod arguis; coegi pecunias[*]cepi pec. O
maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.'
periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum
nostro[*]vestro O
ordini populum Romanum existimare non
posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere.
atque isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed
ne imperandi quidem; neque enim id quod debebatur[*]debetur cO
, sed quantum commodum fuit[*]fuit s. l. p2
imperavit. summam faciam vobis ex publicis litteris[*]literis pub. O (§120) ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati:
reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumere[*]in
cellam ei sumere πk: ei om. VO, ante in cellam habent dett. sumere codd. (praeter O. sumere et): sumere ei Halm. edd.
licitum sit civitatibus imperasse. quid ad
hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto
plus quam erat ei concessum legibus imperavit?