In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
noli
igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem[*]eodem O: eo p rell. (§201) annona cO: anno p rell.
tempore neque simili fecit annona:
dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis
cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque
auctoritate defendito. nam de sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque
innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc
tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat?
biennium
[*]biennium cO: biennio p
rell.
provinciam obtinuit. cum alter annus in vilitate, alter in
summa caritate fuerit, num[*]vulg. obtinuit, cum... fuerit. Num etc.
aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate
de aestimatione frumenti questus est? at uberiora cibaria facta sunt caritate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
credo; neque id est novum neque reprehendendum.
modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum,
propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare.
quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae[*]quae O: qua p rell.
ad te lege venerunt: iniuriam queror,
improbitatem coarguo[*]coarguo cO: arguo p
rell.
, avaritiam in crimen et in iudicium voco.
quodsi suspiciones inicere velitis[*]velitis O:
voletis p rell.
ad pluris homines et[*]et p rell.: om. O edd.
ad pluris provincias
crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram[*]vestram def. O
pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor.
etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est;
quicumque hoc[*]hoc om. O
fecit, supplicio dignus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
94
nam,
per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit. multi
magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine
coegerunt,—omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos:
in hoc homine rem adductam in iudicium videtis. quid facere potestis? utrum, cum
iudices sitis[*]sitis iudices O
de pecunia capta conciliata,
tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias
non audire?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum hoc quoque vobis remitto;
neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias
evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti
solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. nam si hoc
probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi
improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. improbi sunt qui
pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est
praetermittunt[*]Improbi... praetermittunt pro spuriis habent Rau,
Zielinski (p. 196).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde, iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum
eripiendarum daturi[*]sitis hominibus... daturi p rell.: istis
hominibus... daturi sitis O edd.
. si, ternos
denarios[*]den. ternos O
qui coegit erit[*]coegerit Muell.
absolutus, quaternos, quinos[*]quinos cO: om. p rell.
, denos denique aut
vicenos coget alius. quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere
incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum
aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? non enim a vobis summa, sed
genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare
licere, denis non licere[*]denis non licere VcO: om. p rell.
. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad
praetoris[*]praetorum V
libidinem translata est, non est
iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus
aestimandi.
95
quapropter, si vos semel in
iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando
finem improbitatis[*]improbitati p et pler.: fort. recte
et avaritiae reliquisse.