In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo uterque horum[*]eorum O exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset[*]cum posset cO: posset p rell. , non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem[*]clar. hom. cO: om. p rell. , facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid[*]quicquid O: quod p rell. expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se[*]se om. O (v, §85) fecisse defendat?
91
at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem[*]propinquitatemque O esse debet, huic praecipua[*]praecipue Hotom., Lamb. lex iniuriae definitur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed in ista ipsa[*]ipsa ista O (ii, §170) Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in[*]in om. O tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus[*]ne Lepidus VO: ante Lep. p rell. quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia[*]in Sicilia p: ex Sicilia V: Sicilie O: om. rell. cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an me ad M. Antoni[*]ad Antoni V: ad Anthonium O: ad M. Antonii p edd. aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? 'ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. ex omnibus[*]omnibus VO: omnibusne p rell. (v, §126) igitur populi Romani praetoribus[*]populi Romani praetoribus p edd.: ċpċrċ O: praet. V , consulibus, imperatoribus M. Antonium[*]M. Antonium V: imitari Antonium O: cf. §78 supra delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset[*]posset VcO: possit p rell. defendere nihil in vita se M. Antoni[*]Antoni V: Antonio p al. simile fecisse? homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit[*]probarit V: probarint p rell. . Antonium, cum multa contra sociorum salutem[*]sociorum contra salutem O utilitatem VcOp: voluntatem corr. p2, rell. , multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis[*]iniuriis eius O et cupiditatibus mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia[*]omnia eius O facta atque consilia senatus, populus, iudices[*]senatus populus iudices VO: dicitur `Fabricianus' habuisse cum p et rell. senatus populusque Romanus iudices comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
92
at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. non potest reprehendi ulla[*]illa F(?) aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. cum esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt[*]petierunt V ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annona[*]annonae cO ; nam aestimavit denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eodem tempore[*]eodem tempore pr. πk: eodem ċprċ O praetor Antonius iii denariis[*]den iii O aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent[*]mallent cO: malebant p rell. , et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista[*]ista om. O aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses[*]discrips. Muell. , gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc[*]istud O , quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.