In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
fecerunt alii quidem[*]alii quidem
O: alii quid Vc: aliqui p
rell.
aliquam[*]aliquam scripsi: alia quam codd. (iv, §56). multa[*]Fort.
Fecerunt aliqui aliquando multa, i, §44; ii, §78; Sest. §14; Cluent. §92; cur in hoc uno crimine isto genere defensionis
uteris? sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici
neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam tuos
peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque
etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam
accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem
tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis
defendendae relinquetur[*]relinquetur p vulg.: linquetur O: relinquatur cod. Franc., Muell.
, quam
te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
89
lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi[*]populi liberi O
, regna denique etiam[*]etiam V: in
π (iam?): om O
omnia de
nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam
longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque
pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed
luctum[*]luctus O edd.
, lacrimas, querimonias non potest.
in eius modi re[*]re publica Koch
ac moribus, si
is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis[*]in (ante flagitiis) om. cO (§149 supra) tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei
publicae salus deerit[*]dêrunt—dêrit Zielinski, p. 175, si
improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut
geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis?
cur haec a me opera[*]opera a me O (Ziel. p. 196) consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea
consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias[*]audaciam O
ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite
dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio
multorum improbitatem coercere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tametsi quae ista sunt exempla multorum?
nam cum in causa tanta[*]in causa tanta in antea causa O
, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum
esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris,
plena dignitatis, plena antiquitatis;
90
haec enim
plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos
mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem[*]idem fecisse O
dices? quamvis res mihi[*]mihi res V
non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non
potero. an, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C.
Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum
cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti
suspicionem tegere possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non habes ne ex his
quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo
me[*]quae me O
igitur aut ad quae[*]atque π
exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum
versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur
et iudicia severa fiebant[*]et... fiebant s.l. p2
, ad hanc
hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui
putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem
mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur.
non circumspiciam, non quaeram foris: habeo[*]habeo p, ut
cO: habes sive habeas rell.
iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt,
tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque[*]antiquissimorum
clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p
rell.
hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.