In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
perspicere vos certo scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad aequitatem condicionis[*]ad aequitatem conditionis cO: aequitate condicionis V: ad aequitatis conditionem p rell. , sed ad minima malorum eligenda. nam qui[*]qui codd.: qui cum Muell.: qui si Kays. mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset, duo milia nummum aut summum tria dedisset, idem nunc pro eodem[*]eodem Vp rell.: eo cO (§216) numero frumenti HS viii dare coactus est. hoc arator adsequi per triennium certe fructu suo non potuit: vendiderit instrumentum necesse est. quodsi hoc munus et hoc[*]hoc (ante vectigal) VcO: om. p rell. vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati potest, populo Romano ferat potius quam nostris magistratibus[*]nostri magistratus cO . Magna est enim[*]est enim V: enim O: est p rell. pecunia, magnum praeclarumque vectigal, si modo id salva provincia, si sine iniuria sociorum percipere possumus[*]possumus VO: possitis p rell. . nihil detraho magistratibus; tantundem detur in cellam quantum semper datum est; quod praeterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam praeda praetoris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde cur in uno[*]in uno p rell. (uno O): in isto V genere solo frumenti ista aestimatio constituatur[*]constituatur VO: constituitur p rell. (constituatur? Si est... ferenda, debet edd. praeter Muell.), si est aequa et ferenda? debet populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis tritici[*]modiis tritici cO: M. TRIT. V: trit mod. p rell. ternos denarios, sibi habeat frumentum. data tibi est pecunia[*]est pecunia V: pec. est p rell. (om. O ex homoeoteleuto verba est pecunia... frumentum tibi), Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. tibi datam pecuniam domi retines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: iam[*]iam p ut cO: tum pler. refertius erit aerarium populi Romani quam[*]rem quam cO umquam fuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret[*]feret π , hanc rem in meo frumento tulit.' proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo[*]in publico commodo O , aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat.
verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se[*]se om. V cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
88
multa Sosippus[*]Sosippus V: Sotiis O: Sophocles p rell. Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtute[*]atque virtute O ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur dicet[*]dicit pq ? fecisse alios. quid est hoc? utrum crimini[*]crimini his crimen O defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se[*]se habuit q status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex[*]iure non ex aeq. non ex om. O lege, non ex eo quod oportuerit[*]non ex eo quod oportuerit cO: om. p rell. , non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?